Startseite Glossar Gästebuch Forum Impressum FAQ Inhalt

N A. B Missale Romanum:
De Anno et ejus Partibus
Gliederung
Zur Eingangsseite Zur Übersetzung in Deutsche Zur lateinisch-deutschen Version

voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

De anno et ejus partibus.

Annus menses habet duodecim, hebdomadas duas et quinquaginta, et diem unum; die vero trecentos sexaginta quinque, et fere sex horas; tanto enim temporis intervallo Sol Zodiacum perlustrat. Quater autem sex horae singulis quaternis annis diem constituunt; hinc annus ille intercalaris Bissextus, vel Bissextilis dicitur.


voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

De Anni Correctione,
ejusque necessitate, ac Kalendario Gregoriano.

Quod dictum est, annum continere trecentos et sexagintaquinque dies, et fere sex horas, intelligendum est, sex horas non esse integras, cum ad earum complementum aliqua minuta deficiant.

Ex quorum minutorum neglectu progressum est, ac si annus ultra dies 356. contineret integras sex horas; et factum est, ut minuta, quae ultra debitam quantitatem annis singulis tribuebantur, tractu temporis ita excreverint, ut invicem juncta constituerint dies decem: qui causam dederunt, ut Aequinoctium vernum sedem suam mutaverit.

Cui malo occurrens Gregorius XIII. non solum Aequinoctium vernum restituit in pristinam sedem, a quo jam a concilio Nicaeno, decem circiter diebus in anno correctionis 1582. praecedendo recesserat, quod a Concilio ad xii. Kalendas Aprilis fuerat constitutum, et xiv Lunam Paschalem suo in loco reposuit: sed viam quoque tradidit, et rationem, qua cavetur ut in posterum et Aequinoctium vernum, et xiv. Luna Paschalis a propriis sedibus numquam removatur.

Ut enim Aequinoctium vernum ad xii. Kalendas Aprilis restitueretur, statuit, ut dicti decem dies in mense Octobris ipsius anni 1582. eximerentur, ut post quartam diem Octobris sancto Francisco sacram, sequens dies non esset quinta Octobris, sed decima quinta Octobris. Et ita error, qui in praeteritum tot annorum circulis irrepserat, in momento temporis fuit correctus.

Ut autem in posterum idem error vitaretur, ne a xii. Kalendas Aprilis Aequinoctium vernum recederet, statuit idem Gregorius, Bissextum quarto quoque anno (uti mos est) continuari debere, praeterquam in centesimis annis: qui quamvis Bissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse voluit annum 1600, anno correctionis proximum, post eum tamen, qui deinceps consequentur centesimi, non omnes Bissextiles essent, sed in quadringentis quibus annis primi quique tres centesimi sine Bissexto transigerentur; quartus vero quisque centesimus esset Bissextilis, ita ut annus 1700. 1800. 1900. Bissextiles non sint, anno vero 2000. more consueto dies Bissextus intercaletur, Februario dies 29 continente; idemque ordo intermittendi intercalandique Bissextum diem in quadringentis quibus annis perpetuo conservaretur.


voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

Quatuor Tempora.

Quartuor Tempora celebrantur quarta et sexta Feria ac Sabbato post tertiam Domenicam Adventus, post primam Domenicam Quadragesimae, post Domenicam Pentecostes, post festum Exaltationis sanctae Crucis.


voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

Nuptiae
quando celebrari non possint juxta Decretum Concilii Tridentini.

A Domenica prima Adventus usque in diem Epiphaniae, et a feria iv. Cinerum usque in Octavam Paschatis inclusive, sancta Synodus solemnitates Nuptiarum prohibet; in aliis vero temporibus Nuptias solemniter celebrari permittit.


voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

De Cyclo
Decennovennali Aurei Numeri.

Cyclus decennovennalis Aurei numeri est revolutio numeri 19. annorum ab 1. usque ad 19., qua revolutione peracta, iterum ad unitatem reditur. Verbi gratia: anno 1577. numerus cycli decennovennalis, qui dicitur Aureus, est 1., anno sequenti 1578. est 2., et ita deinceps in sequentibus annis, uno semper amplius, usque ad 19., qui Aureus numerus cadet in annum 1595., post quem iterum ad unitatem redeundum est, ita ut anno 1596. Aureus numerus sit rursus 1., et anno 1597. sit 2. etc.

Igitur ut Aureus numerus quolibet anno proposito inveniatur, composita est sequens tabella Aureorum numerorum, cujus usus incipit ab anno correctionis 1582 inclusive, duratque in perpetuum. Ex ea enim Aureus numerus cujuslibet anni post annmum 1582. reperietur hoc modo:

6.7.8.9.10.11.12.13. 14.
15.16.17.18.19.1.2.3.4.5.

Anno 1582. tribuatur primus numerus tabellae, qui est 6., secundus autem, qui est 7., sequenti anno 1583. et ita deinceps in infinitum, donec ad annum cujus Aureum numerum quaeris, perveniatur, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris. Nam numerus, in quam annus propositus cadit, dabit Aureum numerum quaesitum.


voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

De Epactis et Noviluniis.

Epacta nihil aliud est, quam numerus dierum quibus annus Solaris communis dierum 365. annum communem Lunarem dierum 354. supera:; ita ut Epacta primi anni sit 11., cum hoc numero annus Solaris communis Lunarem annum communem excedat; atque adeo sequenti anno Novilunia contingant 11. diebus prius, quam anno primo. Ex quo fit, Epactam secundi anni esse 22.; cum eo anno rursum annus Solaris Lunarem annum superet 11. diebus, qui additi ad 11. dies primi anni efficiunt 22.; ac proinde, finito hoc anno, Novilunia contingere 22. diebus prius, quam primo anno: Epactam autem tertii anni esse 3., quia si rursus 11. dies ad 22. adjiciantur, efficietur numerus 33.; a quo si rejiciantur 30. dies, qui unam Lunationem Embolis malem constituunt, relinquentur 3., atque ita deinceps. Progrediuntur enim Epactae omnes per continuum augmentum 11. dierum, abjectis tamen 30., quando rejici possunt. Solum quando perventum erit ad ultimam Epactam Aureo numero 19. respondentem, quae est 29., adduntur 12., ut abjectis 30. ex composito numero 41., habeatur rursus Epacta 11. ut in principio. Quod ideo fit, ut ultima Lunatio Embolismica, currente Aureo numero 19., sit tantum 29. dierum. Si enim 30. dies contineret, ut aliae sex Lunationes Embolismicae, non redirent Novilunia post 19. annos Solares ad eosdem dies, sed versus calcem mensium prolaberentur, contingerentque uno die tardius, quam ante 19. annos. De qua re plura invenies in libro novae rationis restituendi Kalendarii Romani. Sunt autem novemdecim Epactae, quot et Aurei numeri, respondebantque ipsis Aureis numeris ante Kalendarii correctionem eo modo, quo in hac tabella dispositae sunt.

Tabella Epactarum
respondentium Aureis Numeris ante Kalendarii correctionem.
Aurei num.
Epaktae
1.
XI.
2.
XXII.
3.
III.
4.
XIV.
5.
XXV.
6.
VI.
7.
XVII
8.
XXVIII.
9.
IX.
10.
XX.
11.
I.
12.
XII.
13.
XXIII.
14.
IV.

 
15.
XV.
16.
XXVI.
17.
VII.
18.
XVIII.
19.
XXIX.
 
 
 
 

Quia vero cyclus decennovennalis Aurei numeri imperfectus est, cum Novilunia post 19. annos Solares non praecise ad eadem loca redeant, ut dictum est, imperfectus etiam erit hic cyclus 19. Epactarum. Quamobrem ita emendatus est, ut in posterum loco Aurei numeri, et dictarum 19. Epactarum, utamur 30. numeris Epactalibus ab 1. usque ad 30. ordine progredientibus, quamvis ultima Epacta, sive quae ordine est trigesima, notata numero non sit, sed signo hoc *, propterea quod nulla Epacta esse possit 30. Variis autem temporibus ex his 30. Epactis respondent decem et novem Aureis numeris variae decem et novem Epactae, prout Solaris anni, ac Lunaris aequatio exposcit; quae quidem decem et novem Epactae progrediuntur, ut olim, per eumdem numerum 11. addunturque semper 12. illi Epactae quae respondet Aureo numero 19., ut habeatur sequens Epacta respondens Aureo numero 1. ob rationem paulo ante dictam. Id quod sequens tabella perspicuum faciet, quae continet Aureos numeros, et Epactas inter se respondentes ab anno correctionis 1582. post detractionem 10 dierum, usque ad annum 1700. exclusive. Quamvis autem vulgares Epactae mutentur in Martio, re ipsa tamen in principio anni mutandae sunt, una cum Aureo numero, in cujus locum hae nostrae Epactae succedunt.

Tabella Epactarum
respondentium Aureis numeris ab Idibus Octobris anni correctionis 1582. (detractis prius decem diebus) usque ad annum 1700. excl.
Aur. num.
Epaktae
6.
XXVI.
7.
VII.
8.
XVIII.
9.
XXIX.
10.
X.
11.
XXI
12.
II.
13.
XIII.
14.
XXIV.
15.
V.
16.
XVI.
17.
XXVII.
18.
VIII.
19.
XIX.
1.
I.
2.
XII.
3.
XXIII.
4.
IV.
5.
XV.

Itaque si Epacta quocumque anno proposito invenienda sit, quaerendus est Aureus numerus illius anni in superiori ordine illius tabellae quae illi tempori, in quo propositus annus continetur, congruit. Mox enim sub Aureo numero in inferiori ordine tabellae reperietur Epacta anni propositi, vel certe hoc signum *. Ubi ergo illa Epacta, vel signum * in Kalendario inventum fuerit, eo die Novilunium fiet. Invenietur autem Aureus numerus vel ex antecedente canone, vel ex tabella Epactarum proposito tempori congruente, tribuendo primum Aureum numerum illius tabellae illi anno, a quo usus tabellae incipit, et secundum Aureum numerum sequenti anno etc. Eodem modo reperietur Epacta sine Aureo numero, si prima Epacta tabellae tribuatur illi anno, a quo ejus usus incipit, et secunda Epacta sequenti anno etc.

Exemplum: Anno correctionis 1582, Aureus numerus est 6., nempe primus primae tabellae, cujus usus incipit ab Idibus Octobris dicti anni 1582., detractis prius decem diebus. Erit ergo tunc Epacta xxvi, quae sub Aureo numero 6. collocatur, fietque Novilunium die 27. Octobris, et 26. Novembris, et 25. Decembris. Item anno 1583. jam correcto Aureus numerus est 7., cui in eadem tabella supposita est Epacta vii. quae toto eo anno in Kalendario Novilunia indicabit: ut in Januario die 24., in Februario die 22., in Martio die 24.etc.

Tabella litterarum Dominicalium
ab Idibus Octobris anni correctionis 1582. (detractis prius decem diebus) usque ad annum 1700. exclusive.
c b
 
A
g
f e d
 
c
b
A g f
 
e
d
c b
 
A
 
g
f
e d c
 
b
A
g f e
 
d
c
A g
 
f
e
d
 

Usus hujus tabellae hic est. Anno correctionis 1582. post Idus Octobris (detractis prius decem diebus) tribuatur littera c primae cellulae, et sequenti anno 1583. littera b secundae, et anno 1584. dentur litterae A g tertiae cellulae, et sic deinceps aliis annis ordine aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum perventum sit, redeundo ad principium tabellae quotiescumque eam percurreris. Nam cellula in quam annus propositus cadit, dummodo minor sit quam annus 1700., dabit litteram Dominicalem propositi anni. Quae si unica occurrerit, annus erit communis: si vero duplex, Bissextilis: et tunc superior littera Dominicam diem ostendet in Kalendario a principio anni usque ad festum S. Matthiae Apostoli: inferior autem ab hoc Festo usque ad finem anni. Exempli gratia: Sit invenienda littera Dominicalis anno 1587. Numera ab anno 1582. quem tribue primae litterae c, usque ad annum 1587., tribuendo singulis cellulis singulos annos (computando geminas litteras quascumque, superiorem et inferiorem, pro una cellula), cadetque annus 1587. in litteram d, quae sextum locum in tabella occupat. Est ergo toto eo anno littera Dominicalis d, annusque communis est, cum littera simplex occurrat. Rursus sit investiganda littera Dominicalis anno 1616. Numera ab anno 1582. ut dictum est, usque ad annum 1616., redeundo ad principium tabellae, postquam eam percurreris, perveniesque ad duas hasce litteras c b, septimo loco positas. Est ergo annus ille Bissextilis, cum duplex littera occurrat, superiorque littera c Dominicam diem indicabit a principio anni illius usque ad festum S. Matthiae, inferior autem b in reliqua parte anni.

Alia Tabella Epactarum
respondentium Aureis numeris ab anno 1700. inclusive usque ad annum 1900. exclusive.
Gold. Zahl
Epakte
10.
IX.
11.
XX.
12.
I.
13.
XII.
14.
XXIII.
15.
IV.
16.
XV
17.
XXVI.
18.
VII.
19.
XVIII.
1.
*  
2.
XI.
3.
XXII.
4.
III.

 
5.
XIV.
6.
XXV.
7.
VI.
8.
XVII.
9.
XXVIII.
 
 
 
 

Alia Tabella Epactarum
respondentium Aureis numeris ab anno 1900. inclusive usque ad annum 2200. exclusive.
Gold. Zahl
Epakte
1.
XXIX.
2.
X.
3.
XXI.
4.
II.
5.
XIII.
6.
XXIV
7.
V.
8.
XVI.
9.
XXVII.
10.
VIII.;
11.
XIX.
12.
*  
13.
XI.
14.
XXII.
15.
III.
16.
XIV.
17.
25.
18.
VI.
19.
XVII

Ad tollendam dubitationem de usu hujus novae Tabulae Epactarum, ostendemus rem exemplis. Anno 1700. tribuatur Epacta ix., quae sub Aureo numero 10. collocatur; fietque Novilunium 22. Januarii, 20. Februarii et 22. Martii. Item anno 1701. tribuatur Epakta xx. sub Aureo numero 11. collocata, quae toto eo anno in Kalendario Novilunia monstrabit: ut in Januario die 11., in Februario die 9., in Martio die 11. Et sic deinceps per ordinem annis progredientibus, redeundo ad principuum Tabellae, quotiescumque eam percurris. Rursus anno 1710. Epacta non signatur numero, sed hoc signo *.,et in Kalendario toto eo anno Novilunia indicabit, nimirum in Januario die 1. et 31., in Martio (nam in Februario nullum tunc Novilunium, cum in eo signum * non reperiatur) die 1. et 31., in Aprili die 29. etc.

Postremo: anno 1916. Aureus numerus est 17., sub quo in ordine Epactarum tertiae tabellae, quae proposito anno congruit, reperitur Epacta 25. non antiquo numero, ut aliae Epactae, sed vulgari numero scripta. Ubicumque ergo anno 1916. in Kalendario Epacta 25 vulgari numero scripta reperitur, ibi Novilunium fit, ut in Januario die 6., in Februario die 4., in Martio die 6., in Aprili die 4 etc. Quotiescumque enim Epacta 25. respondet aureis numeris majoribus, quam 11., quales sunt posteriores octo a 12. usque ad 19., sumenda est in Kalendario Epacta 25. vulgari numero scripta; quando vero eadem Epacta respondet minoribus Aureis numeris quam 12., quales sunt priores undecim ab 1. usque ad 11. inclusive, accipienda est in Kalendario Epacta xxv. antiquo numero scripta: atque hoc solum contingit in Epacta 25., in aliis numquam: quod ideo fit, ut anni lunares solaribus annis perfectius respondeant. Ob quam etiam causam in sex locis Kalendarii duae Epactae scilicet xxv. et xxiv. sunt ascriptae,

Tabella litterarum Dominicalium
ab anno 1700. inclusive usque ad annum 1800. exclusive.

Tabella litterarum Dominicalium
ab anno 1700. inclusive usque ad annum 1800. exclusive.
d
c
A g
 
f
e
d c b
 
A
g
f e d
 
c
b
A g f
 
e
d
c b A
 
g
f
e d c 
 
b
A
g f e
 

Alia Tabella litterarum Dominicalium
ab anno 1800. inclusive usque ad annum 1900. exclus.
f
e
d
 
c
 
b
 
A
g
f
 
e
 
d
 
c
b
b
 
A
 
g
f
e
 
d
 
c
 
b
A
g
 
f
 
A
 
g
 
f
 
e
d
c
 
e
 
d
c
b
 
A
 
g
 

Alia Tabella litterarum Dominicalium
ab anno 1900. inclusive usque ad annum 2100. exclusive.
(annus 2000. erit Bissextilis.)
A
g
f
 
e
 
d
 
c
b
A
 
g
 
f
 
d
 
c
 
b
 
A
g
f
 
e
 
d
c
b
 
e
d
c
 
b
 
A
 
g
f
e
 
A
 
g
 
f
e
d
 
c
 
b
 

Usus hujus tabellae talis est. Anno 1700. tribuatur unica littera inferior c primae cellulae, relicta littera d superiori, quia annus ille 1700. non est Bissextilis, sed communis, et littera d fuit Dominicalis praecedenti anno 1699. Anno sequenti 1701, tribuatur littera b secundae cellulae etc. Item anno 1704. tribuantur geminae litterae f e quintae cellulae, et sic deinceps aliis annis per ordinem aliae cellulae tribuantur, donec ad annum propositum pervenias: redeundo ad principuum Tabellae, quotiescumque eam percurreris: nam cellula, in quam annus propositus cadet, dummodo minor sit, quam annus 1800., dabit litteram Dominicalem propositi anni: quae si unica occurrerit, annus erit communis; si vero duplex, Bissextilis: et tunc superior littera Dominicalem diem indicabit in Kalendario a principio anni, usque ad festum S. Mathiae Apostoli, inferior autem ab hoc festo, usque ad finem anni.


voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

De Indictione.

Indictio est revolutio 15. annorum ab 1. usque ad 15., qua revolutione peracta, iterum reditur ad unitatem, initiumque sumit quilibet annus hujus cycli a Januario in Bullis Pontificiis. Et quoniam indictionis frequens usus est in Diplomatibus et scripturis publicis, facile annum Indictionis currentem quolibet anno proposito inveniemus ex sequenti tabella, cujus usus perpetuus est: initium tamen sumit ab anno correctionis 1582.

Tabella Indictionum
ab Anno Correctionis 1582.
10.11.12.13.  14.15.1.
2.3.4.5.6. 7.8.9.

Nam si anno 1582. tribuas primum numerum, qui est 10., et sequenti anno 1583. secundum numerum, qui est 11., et sic deinceps usque ad annum propositum, redeundo ad principium tabellae, quotiescumque eam percurreris, cadet annus propositus in Indictionem quae quaeritur.


voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

De Festis Mobilibus..

Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicaeni Pascha, ex quo reliqua Festa mobilia pendent, celebrari debet die Dominico, qui proxime succedit xiv. Lunae primi mensis (is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cujus xiv. Luna vel cadit in diem verni Aequinoctii, quod die 21. mensis Martii contingit, vel propius ipsum sequitur), efficitur, ut si Epacta cujusvis anni inveniatur, et ab ea in Kalendario notata inter diem octavum Martii inclusive, et quintum Aprilis inclusive (hujus enim Epactae xiv. Luna cadit vel in diem Aequinoctii verni, id est, in diem 21. Martii, vel eum propius sequitur), numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim; proximus dies Dominicus diem hunc xiv. sequens (ne cum Iudaeis conveniamus, si forte dies xiv. Lunae caderet in diem Dominicam) sit dies Paschae.

Exemplum: Anno 1605. Epacta est x. et littera Dominicalis b. Et quoniam invenimus Epactam x. inter diem 8. Martii, et 5. Aprilis inclusive positam esse e regione diei 21. Martii, a quo inclusive si deorsum versus numerentur 14. dies, invenienmus xiv. Lunam die 3. Aprilis, quae est Domenica, cum e regione illius sit littera Dominicalis b. Ne igitur cum Judaeis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv. Lunae, sumenda est littera Dominicalis b, quae sequitur xiv. Lunam, nempe ea, quae e regione diei 10. Aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10. Aprilis. Item anno 1604. Epacta est xxix, et duplex littera Dominicalis d c, cum annus ille sit Bissextilis. Si igitur ab Epacta xxix. quae e regione diei 1. Aprilis ponitur inter diem 8. Martii, et 5. Aprilis inclusive, numerentur dies 14., cadet xiv. Luna in diem 14. Aprilis. Et quia tunc currit posterior littera Dominicalis, nempe c, quae post diem 14. Aprilis, id est, post xiv. Lunam collocate est e regione diei 18. Aprilis celebrabitur eo anno Pascha die 18. Aprilis.

Caeterum ut facilius omnia Festa mobilia inveniantur, compositae sunt duae sequentes tabulae Paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita Festa mobilia reperientur. In latere sinistro tabulae accipiatur Epacta currens, et in linea litterarum Dominicalium sumatur littera Dominicalis currens, infra tamen Epactam currentem, ita ut si littera Dominicalis currens reperiatur e regione Epactae currentis, assumenda sit eadem littera Dominicalis proxime inferior. Nam e regione hujus, litterae Dominicalis omnia Festa mobilia continentur.

Exemplum: Anno 1606. Epacta est xxi. et littera Dominicalis A. Si igitur in tabula antiqua sumatur littera Dominicalis A, quae primo infra Epactam xxi. occurrit, reperietur e regione hujus litterae Dominica Septuagesimae die 22. Januarii, dies Cinerum 8. Februarii, Pascha 26. Martii, Ascensio Domini 4. Maji, Pentecostes 14 Maji, et festum Corporis Christi 25. Maji. Dominicae autem inter Pentecosten, et Adventum eo anno erunt 28., et Adventus celebrabitur die 3. Decembris: et sic de caeteris. Item anno 1605. Epacta est x. et littera Dominicalis b, quae in tabula reperitur e regione Epactae x. Quare sumenda est alia littera b, quae proxime infra Epactam invenitur, e regione cujus invenies Septuagesimam die 6. Februarii, et Pascha die 10. Aprilis, etc.

Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera Dominicali e regione Epactae in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra Epactam, ut diximus: ita quoque in anno Bissextili, si alterutra duarum litterarum Dominicalium tunc currentium e regione Epactae reperiatur, assumendae sunt aliae duae similes litterae proxime inferiores, ut Festa mobilia inveniantur.

Ex tabula vero Paschali nova ita eadem Festa mobilia reperientur. In cellula litterae Dominicalis currentis quaeratur Epacta currens. Nam e directo omnia Festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609. in cellula litterae Dominicalis d, tunc currentis, e regione Epactae xxiv., quae eodem anno currit, habetur Septuagesima die 15. Februarii, dies Cinerum 4. Martii Pascha 19.Aprilis, etc.

Sed sive antiqua, sive nova tabula Paschali utamur, invenienda sunt omnia Festa mobilia in annis Bissextilibus per litteram Dominicalem posteriorem, quae nimirum currit post festum sancti Matthiae Apostoli, ne scilicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc, aut illo Festo indagando accipienda sit: ita tamen, ut Septuagesimae et diei Cinerum inventae in Januario aut Februario addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem S. Matthiae currit prior littera Dominicalis, quae in Kalendario posteriorem semper sequitur: post festum autem S. Matthiae, in Februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24. Februarii dicatur 25., et dies 25. dicatur 26. etc. Quod si dies Cinerum cadat in Martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris Februario sit additus. Imo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagesima in anno Bissextili currente Epacta xxiv. vel xxv., et littera Dominicali d, c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088. et 3784. Exempli gratia. Anno 2096 bissextili, Epacta erit v. et litterae Dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, Festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die 11. Februarii et dies Cinerum 28. Februarii. Si autem addatur unus dies, cadet Septuagesima in diem 12. Februarii quae est Dominica, et dies Cinerum in diem 29. Februarii quae est feria iv. Pascha autem, et reliqua Festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088. Bissextili Epacta erit xxiv. et litterae dominicales d, c. Si igitur per litteram c, quae posterior est, inquirantur Festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21. Februarii, et si addatur unus dies, cadet in diem 22. Februarii quae est Dominica. Dies autem Cinerum cadet in diem 10. Martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784. Bissextili, Epacta erit xxv. et litterae dominicales d, c. Ergo iterum per posteriorem c, reperietur Septuagesima die 21. Februarii, hoc est, addita 1. die 22. Quod si per priorem litteram d, in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra Epactas xxiv. et xxv. littera d indicet Septuagesimam die 15. Februarii quod falsum est, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25. Aprilis, ac proinde Septuagesima die 22. Februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae Dominicae retro numerentur usque ad Septuagesimam.

In priori porro tabula Paschali antiqua reformata, Epactis ad sinistram praeposuimus Aureos numeros eodem ordine, quo ante emendationem Kalendarii collocari solebant, ut ex iis Festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha, ceteraque Festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex Aureis numeris ita distributis Festa mobilia eruuntur, quo ex Epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando Festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno Aureus numerus fuit 7. et littera Dopminicalis d, si Aureus numerus 7. in sinistro latere accipiatur, et prima littera d infra eum occurrens, reperietur e regione hujus litterae d Septuagesima die 1. Februarii. diesd Cinerum 18. Februarii, Pascha die 5. Aprilis etc.

Adventus Domini celebratur semper die Dominico, qui propinquior est festo S. Andreae Apostoli, nempe a die 27. Novembris inclusive usque ad diem 3. Decembris inclusive, ita ut littera Dominicalis currens, quae reperietur in Kalendario a die 27. Novembris inclusive, usque ad diem 3. Decembris, indicet Dominicam Adventus. Ut verbi gratia, si littera dominicalis est g, Dominica Adventus cadet in diem 2. Decembris: quia ibi est littera g in Kalendario, etc.

Ad finem tandem tabellarum Paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum, e regione quorum amnia Fest mobilia inveniuntur, quae quidem tabula ex tabulis Paschalis excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui possunt pro quibuscumque annis.


voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

Tabula Paschalis antiqua reformata

Aur.
Nr.
Cyclus
Epactarum
Litt.
Dom.
Septua-
gesima
Dies
Ciner.
Pascha Ascensio Pente-
costa
Corpus
Christi
Domin
post pente
Domin
I. Adv.
16   XXIII   Jan. Feb. Martii Apr. Maii Maii    
5   XXII d 18 4 22 30 10 21 28 29 Nov
    XXI e 19 5 23 1 Maji 11 22 28 30
13   XX f 20 6 24 2 12 23 28 1 Dec
2   XIX g 21 7 25 3 13 24 28 2
    XVIII A 22 8 26 4 14 25 28 3
10   XVII b 23 9 27 5 15 26 27 27 Nov
    XVI c 24 10 28 6 16 27 27 28
18   XV d 25 11 29 7 17 28 27 29
7   XIV e 26 12 30 8 18 29 27 30
    XIII f 27 13 31 9 19 30 27 1 Dec
15   XII g 28 14 1 Apr. 10 20 31 27 2
4   XI A 29 15 2 11 21 1 Junii 27 3
    X b 30 16 3 12 22 2 26 27 Nov
12   IX c 31 17 4 13 23 3 26 28
1   VIII d 1 Feb. 18 5 14 24 4 26 29
    VII e 2 19 6 15 25 5 26 30
9   VI f 3 20 7 16 26 6 26 1 Dec
    V g 4 21 8 17 27 7 26 2
17   IV A 5 22 9 18 28 8 26 3
6   III b 6 23 10 19 29 9 25 27 Nov
    II c 7 24 11 20 30 10 25 28
14   I d 8 25 12 21 31 11 25 29
3   * e 9 26 13 22 1 Junii 12 25 30
    XXIX f 10 27 14 23 2 13 25 1 Dec
11   XXVIII g 11 28 15 24 3 14 25 2
    XXVII A 12 1 Mart 16 25 4 15 25 3
19 25 XXVI b 13 2 17 26 5 16 24 27 Nov
8 XXV XXIV c 14 3 18 27 6 17 24 28
      d 15 4 19 28 7 18 24 29
      e 16 5 20 29 8 19 24 30
f 17 6 21 30 9 20 24 1 Dec
g 18 7 22 31 10 21 24 2
A 19 8 23 1 Junii 11 22 24 3
b 20 9 24 2 12 23 23 27 Nov
c 21 10 25 3 13 24 23 28

voriger Absatz nächster Absatz Seitenanfang Seitenende

Tabula Paschalis nova reformata

Litt.
Dom.
Cyclus
Epaktarum
Septua-
gesima
Dies
Ciner.
Pascha Ascen-
sio
Pente-
costa
Corpus
Christi
Domin
post pente
Domin
I. Adv.
D 23 18 Jan. 4 Febr. 22 Mart. 30 Apr. 10 Maji 21 Maji 28 29 Nov.
22 21 20 19 18 17 16 25 Jan. 11 Febr. 29 Mart. 7 Maji 17 Maji 28 Maji 27 29
15 14 13 12 11 10 9 1 Febr. 8 Febr. 5 Apr. 14 Maji 24 Maji 4 Junii 26 29
8 7 6 5 4 3 2 8 Febr. 25 Febr. 12 Apr. 21 Maji 31 Maji 11 Junii 25 29
1 * 29 28 27 26 25 25 24 15 Febr. 4 Mart. 19 Apr. 28 Maji 7 Junii 18 Junii 24 29
E 23 22 19 Jan. 5 Febr. 23 Mart. 1 Maji 11 Maji 22 Maji 28 30 Nov.
21 20 19 18 17 16 15 26 Jan. 12 Febr. 30 Mart. 8 Maji. 18 Maji 29 Maji 27 30
14 13 12 11 10 9 8 2 Febr. 19 Febr. 6 Apr. 15 Maji 25 Maji 5 Junii 26 30
7 6 5 4 3 2 1 9 Febr. 26 Febr. 13 Apr. 22 Maji 1 Junii 12 Junii 25 30
* 29 28 27 26 25 25 24 16 Febr. 5 Mart. 20 Apr. 29 Apr. 8 Junii 19 Junii 24 30
F 23 22 21 20 Jan. 6 Febr. 24 Mart. 2 Maji 12 Maji 23 Maji 28 1 Dec.
20 19 18 17 16 15 14 27 Jan. 13 Febr. 31 Mart. 9 Maji 19 Maji 30 Maji 27 1
13 12 11 10 9 8 7 3 Febr. 20 Febr. 7 Apr. 16 Maji 26 Maji 6 Junii 26 1
6 5 4 3 2 1 *  10 Febr. 27 Febr. 14 Apr. 23 Maji 2 Junii 13 Junii 25 1
29 28 27 26 25 25 24 17 Febr. 6 Mart. 21 Apr. 30 Maji 9 Junii 20 Junii 24 1
G 23 22 21 20 21 Jan. 7 Febr. 25 Mart. 3 Maji 13 Maji 24 Maji 28 2 Dec.
19 18 17 16 15 14 13 28 Jan. 14. Febr. 1 Apr. 10 Maji 20 Maji 31 Maji 27 2
12 11 10 9 8 7 6 4 Febr. 21 Febr. 8 Apr. 17 Maji 27 Maji 7 Junii 26 2
5 4 3 2 1 * 29 11 Febr. 28 Febr. 15 Apr. 24 Maji 3 Junii 14 Junii 25 2
28 27 26 25 25 24 18 Febr. 7 Mart. 22 Apr. 31 Maji 10 Junii 21 Junii 24 2
A 23 22 21 20 19 22 Jan. 8 Febr. 26 Mart. 4 Maji 14 Maji 25 Maji 28 3 Dec.
18 17 16 15 14 13 12 29 Jan. 15 Febr. 2 Apr. 11Maji 21 Maji 1 Junii 27 3
11 10 9 8 7 6 5 5 Febr. 22 Febr. 9 Apr. 18 Maji 28 Maji 8 Junii 26 3
4 3 2 1 * 29 28 12 Febr. 1 Mart. 16 Apr. 25 Maji 4 Junii 14 Junii 25 3
27 26 25 25 24 19 Febr. 8 Mart. 23 Apr. 1 Junii 11 Junii 22 Junii 24 3
B 23 22 21 20 19 18 23 Jan. 9 Febr. 27 Mart. 5 Maji 15 Maji 26 Maji 27 27 Nov.
17 16 15 14 13 12 11 30 Jan. 16 Febr. 3 Apr. 12 Maji 22 Maji 2 Junii 26 27
10 9 8 7 6 5 4 6 Febr. 23 Febr. 10 Apr. 19 Maji 29 Maji 9 Junii 25 27
3 2 1 * 29 28 27 13 Febr. 2 Mart. 17 Apr. 26 Maji 5 Junii 16 Junii 24 27
26 25 25 24 20 Febr. 9 Mart. 24 Apr. 2 Junii 12 Junii 23 Junii 23 27
C 23 22 21 20 19 18 17 24 Jan. 10 Febr. 28 Mart 6 Maji 16 Maji 27 Maji 27 28 Nov.
16 15 14 13 12 11 10 31 Jan. 17 Febr. 4 Apr. 13 Maji 23 Maji 3 Junii 26 28
9 8 7 6 5 4 3 7 Febr. 24 Febr. 11 Apr. 20 Maji 30 Maji 10 Junii 25 28
2 1 * 29 28 27 26 25 14 Febr. 3 Mart. 18 Apr. 27 Maji 6 Junii 17 Junii 24 28
 25 24 21. Febr. 10 Mart. 25 Apr. 3 Junii 13 Junii 24 Junii 23 28

voriger Absatz Seitenanfang
Zur Eingangsseite Zur Übersetzung in Deutsche Zur lateinisch-deutschen Version

Startseite Glossar Gästebuch Forum Impressum FAQ Inhalt

© 2001 - 2006 Nikolaus A. Bär   e-mail zur E-mail Adresse