Beda Venerabilis: De Temporum Ratione
Caput XLIII:
Quare luna aliquoties maior quam computatur, appareat.
Notandum sane quod huius ratio saltus lunaris, longa sui facit exundantia crementi lunam aliquoties maiorem quam putatur videri, adeo ut etiam die tricesima vesperascente illam non gracilem in coelo apparere contigat, et quanto circuli decennovenalis terminus amplius instat, tanto hoc crebius patiatur causa existente perspicua, quod saltus ille, de quo loquimur, iam maxima tunc sit ex parte perfectus. Sed in naturalis assertione veritatis, quae et Nicaeno concilio probata firmatur, haec est specialiter regula tenenda, ut lunae aetatem non iuxta quosdam a meridiana vel dimidia post meridiem, sed a vespertina potius hora mutare noverimus, quia nimirum luna quae vespere primum mundo exorta est vespertinis ex eo semper horis necesse est aliam aliamque sumat aetatem, singulas quasque vicenis et quaternis explicans horis, sicut e contrario sol qui mane primo ortus est, teste Genesis Scriptura a mane usque ad mane diem complevit unum. Quid enim rationis est lunae mutationem meridianis computari ab horis, cum nec imposita tunc in coelo, nec sit regressa super terram, sed nec ulla legis solennia meridianis vel pomeridianis, sed omnia vespertinis incipiant simul et consummentur in horis? Nisi forte quia Adam pecans ad auram post meridiem increpatus a Domino, et de paradisi gaudiis est pulsus, ad remunerationem coelestis vitae quam saeculi huius aerumna mutavimus, mutatio lunaris quae crementis decrementisque perennibus labores nostros imitatur, in ea specialiter qua exulare coepimus debuit hora notari, ut ex ipsa lunaris hora mutationis quotidie versiculi illius admoneremur, quia stultus ut luna mutatur, nam sapiens cum sole permanebit, suspiraremusque, ad illam ardentius vitam pace aeterna beatissimam, quando erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux VII dierum. Verum quia, sicut scriptum est, a luna signum diei festi, et quo modo prima lunae lux a vespera mundum irradiavit, ita omnis dies festus in lege a vespera initiari, in vesperam perfici debere praecipitur, congruentius aetas lunaris a vespertina hora quam aliunde nova computabitur, eademque aetatem quam vespere inchoat, sequentem usque servabit ad vesperam. Et siquidem eam paulo ante vesperam accendi a sole contigerit, mox solo occidente primam computari et esse necesse est, quia videlicet illam temporis horam, qua primum terris fulgere coepit, adiit. Sin autem post occubitum solis accendatur, non tamen primam priusquam vesperam viderit, sed tricesimam potius oportet aestimare. Etiam si XXIII horas post occasum solis accensa suppleverit, illam tamen quam occidente sole habuerat, ne primae conditionis ordo turbetur, usque ad alium eius occasum retinere debebit aetatem. Nec mirum lunam cum tot horas nova transegerit manifestam in coelo monstrari, cum aliquoties etiam sexta vel septima post accensionem appareat hora. Saepe namque evenit, maxime posita ea in Ariete, una eademque die illa mane simul et vespere cerni, motu videlicet ascensionis circa meridiem facto. Quod si qui gravius huic insistens quaestioni, dixerit se novam lunam eo anno quo saltus inserendus est, hoc est, ultimo circuli decennovenalis biduo priusquam prima caneretur multis cum testibus vidisse, id est, quarto Nonarum Aprilium die, cum eiusdem anni XIV luna paschalis in circulo memorato XV Calendarum Maiarum sit adnotata, ideoque non nisi pridie Nonas Apriles esse prima valeat, rationemque a nobis huius causae exegerit, hic nostra pusillitas, ne sui fragilitate deficiat, ad paternae, imo divinae auctoritatis auxilium concurrat. Paternae etenim auctoritatis subsidio fulcimur, dum Nicaenae synodi scita sectamur, quae quartas decimas festi paschalis lunas tam firma stabilitate praefixit, ut decennovenalis earum circuitus nusquam vacillare, nunquam fallere possit. In quo videlicet circuitu, lunam paschalem anni de quo agitur II Nonas Aprilis fieri primam nulli calculantium in dubio est. Ideoque hanc aliter definire nulli fidelium fas est. Quid enim? numquid credendum est quia illam quam nos IV Nonas Aprilis novam vidimus lunam, nemo viderit de illis CCCXVIII pontificibus qui in Nicaeno concilio residebant, nemo de minorum coetu graduum, qui illorum consiliis aderant et statutis, et non potius intelligendum, quia cum lunam anni illius paschalem a pridie Nonas Aprilis incipere signabant, aliud maius periculum per hoc declinaverint, ne videlicet si aliter decernerent, indissolubilis ille communium annorum et embolismorum status solveretur. quem inviolabiliter observandum divinae legis auctoritate Hebraeis tradentibus agnoverant? Sed et specialiter divinae auctoritatis indiciis observantiam lunarem quam tenemus defendimus. Legimus namque, scribente beato Cyrillo Alexandriae episcopo, quia Pachomius monachus insignis factis apostolicae gratiae, fundatorque Aegypti coenobiorum, ediderit ad monasteria quae regebat litteras, quas angelo dictante perceperat, ut non errorem incurrerent in solemnitatis paschalis ratione, scirentque lunam primi mensis in anno communi et embolismo. Legimus, eodem referente Cyrillo, quia si non scripsisset synodus Nicaena cyclum lunarem primi mensis, sufficeret cyclus lapidis selenitis in Perside ad exemplum rationis paschalis, cuius candor interior cum luna primi mensis crescit et decrescit. Legimus, item, scribente sancto Paschasino Lilybaei antiste ad beatissimum papam Leonem, quia tempore Zosimi papae cum esset ultimus circuli decennovenalis annus, et declinarent quidam decimo Calendarum Maiarum die Pascha tenere, celebrantes octavo die Calendarum Aprilium, id est, pro embolismo communem tenentes annum, quae esset paschalis observantiae veritas multiplici miraculo supernae virtutis claruit. <<Quaedam, inquit, vilissima possessio Melthinas appellatur, in montibus arduis ac sylvis denissimis constituta, illic perparva atque vili opere constructa ecclesia est, in cuius baptisterio nocte sacrosancta paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex sese repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut venerat aqua, ex sese discedit. Tunc ergo sub sanctae memoriae papa Zosimo usque ad lucem aqua non veniente, non consecrati qui baptizandi fuerant recesserunt. Illa vero nocte quae lucescebat in diem Dominicam, decimo die Calendarum Maiarum, fons sacer hora competenti repletus est; evidenti ergo miraculo claruit occidentalium partium fuisse errorem.>> Liquet itaque quia vetus haec de hac aetate lunari quaestio est, etiam olim beati papae Leonis industria diligenter exquisita, ipsa est quae longam inter Orientis et Occidentis Ecclesias gravemque controversiam fecit. Haec et Hilarium papam post tot Nicaeni concilii tempore novum cyclum petere, et Victorium paschalem novum condere persuasit. In huius certamine praefatus papa Leo adnitente Prospero viro doctissimo ac disertissimo vincere sedulus, instans tandem unanimitate eorum qui Nicaenae synodi decretis invincibiliter adhaerebant laudabiliter vinci gaudebat. Unde mihi meisque in eadem quaestione nil melius agendum, nil dicendum reperio, quam quod illum fecisse comperio, qui nobis in tantum scientia, merito, auctoritate praecellit, certam videlicet Patrum reverendissimorum sententiam in eis quae nobis dubia sunt et incerta sectari. Neque enim putandum est nos vel acutius antiquis diversitatem lunaris discursus deprehendere, vel salubrius posse dignoscere, quae in eadem diversitate potissimum sit via sequenda.