Beda Venerabilis: De Temporum Ratione
Caput XLIV:
De circulo decennovenali.
Decennovenalis circuli ordinem primus Eusebius, Caesareae Palestinae episcopus, ob quartas decimas lunas festi paschalis, ipsumque diem Paschae inveniendum composuit, eo quod luna cuiuslibet aetatis post tantum temporis ad eumdem redeat anni solaris diem, non quod Aegyptus, vel caetera per Orientem Christi Ecclesia, verum eatenus lunae cursum, vel diem, nescierit rite invenire paschalem, sed quia ea quae ipsis temporibus annuatim cum labore investigata et per orbem mandata saepius in quaestionem venire solebant facilius, praefixa semel regula circulari, semper observari et sine scrupulo ambigendi poterant edisci. Deinique fertur antiquitus Alexandrinae Ecclesiae antistiti delegatum ut officinose operam curamque investigationi computi paschalis impenderet, quatenus pontifici apostolicae sedis adnuncians, per eum diem Paschae solemnem caeteros Ecclisiarum principes agnoscere faceret. Unde beatissimus papa Leo Martianum principem postulans ut Alexandrino antistiti delegaret, quatenus paschale sancti Theophili, in quo VIII Calendarum Maiarum die Pascha videtur affixum, diligenti perscrutaretur examine, arbitratus ab eo non recte memoratum diem fuisse conscriptum, inter alia haec dicit: <<Studerunt quidem sancti Patres occasionem huius auferre, omnem hanc curam Alexandrino antistiti delegantes, quoniam apud Aegyptios huius supputationis antiquitus tradita videbatur esse peritia, per quem quotannis dies praedictae solemnitatis sedi apostolicae indicaretur, cuius scripti ad longinquiores Ecclesias indicium generare percurreret.>> Verum ut huiusmodi labor aliquando quiesceret, composuit memoratus vir circulum nunc longe lateque notissimum, quo decimas quartas lunas primi mensis ex ordine comprehendendo, diem Paschae, qui mox sequenti dominica futurus erat, facillime cuilibet inveniendum relinqueret. Cuius circuli Proterius Alexandrinae urbis antistes, ad inquisitionem sancti papae Leonis, luculentissimam reddens rationem, talis rescripti ab eo meruit tenore praedicari: <<Laetificaverunt me litterae dilectionis tuae, quas frater et coepiscopus noster Nectarius pio apportavit officio. Oportebat enim ut ab Alexandrinae Ecclesiae praesule talia scripta ad sedem apostolicam mitterentur, quae ostenderent magisterio beatissimi Petri apostoli hoc ab initio per beatum Marcum eius discipulum didicisse Aegyptis, quod constat credidisse Romanos.>>