Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |
N A. B | Prologus Victorii Aquitani ad Hilarum archidiaconum | |||
|
Domino vere sancto et in Christo venerabili fratri Hilaro archidiacono Victorius
1.: Utinam praeceptis tuis, archidiacone venerabilis Hilare, tam effectu valeam parere quam voto! Est enim et opus hoc arduum et meae intelligentiae facultas exigua. Ego tamen, quod ad me adtinet, etiamsi deligatae materiae superer quantitate, satis habeo iussioni tuae possibilitatem meam, non oboedientiam defuisse,quae tamen si ministerium non inpleret iniunctum, certe debitum persolvet obsequium. Teque deprecor, ut si quippiam secus quam voluisti provenerit, inbecillitatem meam atque onus inpositum aequo iure perpendens, inperfecti laborem negotii officio malis aestimare quam merito. Maximum enim indicium erga te meae revenrentiae est, imperiis tuis amplius me inpendere voluisse, quam possim. Quod si dignum aliquid tua electione confecero, id erit profecto cum divini muneris tum etiam benivolentiae tuae, cuius fabor oblectans inertes quoque excitat ad profectum. Nec dubitabitur huius fide perficiendum cuius est adoratione susceptum, cum mihi quoque fiducia sit peragi posse, quod praecipis, quia id tam confitenter iniungis. Quis namque non intelligat tuis orationibus iam praesemptum, quod etiam per me credis inplendum? Neque enim temere diligasses, ubi non tam meam industriam quam tuum iudicium videres exposci.
2.: Paschalis igitur festi cursum tuis potius orationibus quam meo fretus ingenio, quantum res permittit, explorare contendens, datae ad me eandem formam secutus epistolae, prius quae inter huiusmodi scriptoris sit causa discordiae, paucis expediam, hac deinde quid magis videatur congruere veritati, quam valuero, domino donante, diligenter absolvam.
3.: Discrepare inter se disputatores praecipuae festivitatis primum omnium necessitat illa conpellit, qua paschalis cycli, sive qui post octoginta et quattuor, seu post quinque et nonaginta annos, vel etiam qui post centum et duodecim annorum spatia propagati, eodem quo praeterierant ordine in principium sui adque originem redire creduntur, in aliquibus quidem dierum sunt parilitate concordes, sed in lunae varietate dissentiunt, hac rursum, cum in lunari supputatione reperiuntur stabiles, dierum mutabilitate confligunt. Neque solum alius alio est propria definitione dissimilis, verum singuli quique eorum in semetipsis, alternatione praedicta, lunari scilicet ac dierum, nunc veritate subsistunt, nunc adsertione deficiunt. Huc accedit, quod lunaris ipsa demensio ita cunctorum est varietas sententiis, ut, cum isti verbi gratia eandem kalendis ianuariis primam fuisse pronuntiant, alii tricensimam, nonnulli secundam provenisse contendant. Tum deinde ii, qui cyclum annorum octoginta et quattuor ediderunt, duodecim peractis annis lunam unam, quam per idem tempus certis annua revolutione minutiis adserunt, calculandi lege subcrescere, adiciendam legitimo cursui esse praecipiunt. Item sunt, qui hanc eandem quinto decimo demum incipiente anno magis adnumerari definiunt. Porro ii, qui post centum duodecim annos in id cyclum, unde orsus fuerat, reverti confirmant, ea ipsa incrementa lunaria, quae superius memoravi, post annos sedecim subnecti debere constituunt. Ii vero qui anno quinto et nonagesimo cycli abservantiam conprehendunt post decem et novam annos Aegyptiorum more continuato ordine, quod est verius, hoc augmentum lunare subiciunt.
4.: Adcrescit praeter eos etiam aliud erroris genus, dum in regulis primi mensis, quo pascha dominicum celebrari statuunt, magna oritur utrisque contentio. Latini namque a tertio nonas martias usque in quarto nonas apriles, diebus scilicet viginti et novem observandum maxime censuerunt, ut quocumque eorum diae luna fuerit nata, et efficiat primi mensis initium. Cuius luna quarta decima si VI f. provenerit, subsequens dominica, id est luna sexta decima, festivitati paschali sine ambiguo deputetur. Sin autem die sabbati plenilunium esse contigerit et consequenti dominico luna quinta decima repperiri eadem ebdomada transmissa, in alterum diem dominicum, id est luna vicesima secunda, transferri debere pascha dixerunt. Nec minus eiusdem dominicae, quam peragendo mysterio distinarunt, quam sextam decimam neque amplius quam vicensimam et secundam lunam aliquando recipiunt, eligentes potius in vincesimam et secundam lunam diem festi paschalis extendi, quam dominicam passionem ante lunam quartam decimam nullatenus incoari. Quartas decimas porro lunas mensis eiusdem a XV. kalendarum aprilium usque in XVII kal. mai. diae sancxerunt esse servandum. Sancte memoriae contra Theophilos quondam Alexandrinus antestis ad Theodosium imperatorem datis epistolis, ex primo ipsius et Gratiani quinto consulato, conditum paschale direxit, in quo ab VIII. idus martias usque in diem nonarum aprilium quolibet in medio eiusdem temporis spatio natam perhibet lunam, facere primi mensis exordium, a duodecimo vero kalendarum aprilium usque in quartum decimum kalendarum maiarum lunam quartam decimam sollerter inquiri, etiamsi diae inciderit sabbatorum, post quam sequente dominico luna quinta decima celebrandum pascha sine dubitatione conscribit, hoc regulariter cauteque custodiens, ne ante duodecimum kalendarum aprilium plenilunium, id est luna XIIII, hic definiendo sacramento patiatur adponi. Neque hoc in primo menso sed in duodecimo aestimat conputandum.
5.: Plerumque sane partis utriusque sententia in unum quidem solemnitatis huius diem concurrit et convenit, sed in lunae dinumeratione variatur. Cumque eam Aegyptii sextam decimam in diae paschae verbi gratia numerarent, nostri eandem XVII vel etiam XVIII calculantur. Atque ita cum apud Aegyptios ad primam et vicensimam lunam electio paschae perducitur, a Latinis secunda et vicensima aut etiam vicensima tertia perhibetur. Fitque, ut paschae diem, quem illa delegerit, ista pars respuat. Quod inde sicut supra iam diximus evenisse certissimum est, quia tam in regulis temporum quam in disputatione lunari pars alterna non congruit. Neque mirum, si diversarum opinionum cycli sibi invicem oppositi atque conlati non coeunt, cum in propria quisque institutione, qua praefinito tempore in id ipsum redire et fideli creditur ration decurrrere, haec eadem revolutio nequaquam in omnibus doceatur difinitionis propositae tenere constantiam. Quod etiam beatae memoriae Theophilus tacitus quodam modo iudicavit, cum universis cyclorum limitibus circulisque dispectis, qui legitimi putabantur, laterculi sui formam huic operi destinatam, ab omni necessitate praefinita recursionis exutam, absolute in centum annorum promulgavir aetatem. Quod aut nostris arbitratus sufficere posse temporibus, aut curiosioris diligentiae laborem declinans, scrutandum posteris negotium derelinquid.
6.: Has inter conflictationis diversa opinantium, eorum scilicet qui regularum tramitem, seriem temporum, lunae rationum, quibus oporteret peragi paschale sacramentum, variis scilicet sententiis, ingenti tamen studio condere stiloque explicare conati sunt, audax quidem videtur esse, huiusce rei quemquam, profiteri veritatem, de qua tales tantique nutaverint. Verum quia apud deum non est acceptio personarum orationibus vestrae sanctitatis adiunctus, videre mihi videor, istius modi disciplinae secretum luculentius posse reserare, si ab ipsius mundi primordiis dierum institutio, lunae vel temporum hac deinceps huius sollemnitatis initium requiratur, atque ita per digestum ordinem saeculorum questiones abstrusae exploretur integritas.
7.: Recensitis igitur fidelibus historiis veterum, beati scilicet Eusebi Caesariensis Palaestinae civitatis episcopi, viri inprimis erudissimi atque doctissimi, chronicis prologoque, hac perinde his quae a sanctae memoriae Hieronymo hisdem chronicis sunt adiecta presbitero, per quem in Latinum quoque probantur translata sermonem, hisque etiam quae a sancto et venerabili viro Prospero usque in consulatum Valentiniani augusti VIII et Anthemi constat fuisse suppleta, repperi a mundi principio usque ad diluvium duo milia ducentos quadraginta et duos annos, itidem a diluvio Abrahae usque ad navitatem annos nongentos quadraginta et duos. Natum autem Abraham tribus et quadraginta annis, regnante iam Nino, eadem monumenta testantur. A cuius tempore etiam gestarum rerum publici scriptoris esse coeperunt. Quapropter vir venerabilis praedictus Eusebius chronicorum abhinc est orsus historiam, volens industriae suae fidem mundanorum quoque annalium coetaneo relatu perpendi, et professae veritatis etiam gentilium litteras sciscitare. Contentus praeterita saecula sacris voluminibus explicari, aetates tantum summatim retro generationum ex prologi textu patefaciens et in operis plenitudinem sub annorum recapitulatione pariter conpraehendens. Cuius tenorem vir venerabilis Prosper secutus, hisdem chronicis haec eadem egregia brevitate praeposuit, ut eorum initium a mundi incoaretur exordium. Porro ab Abraham usque in sextum Valentis consulatum et Valentiniani secundum duo milia CCCXCV, ac deinde ab Auxonio Olibrioque consulibus, qui secuntur, usque octavum Valentiniani augusti consolatum et Anthemi VII ez LXX, et simul omnis a mundi origine usque ad Constantinum et Rufum praesentis consules quinque milia sexcenti quinquaginta et octo referuntur anni. Quibus ob veritatem certius indagandam bissextos etiam copulavi, quo manifestus appareret, utrum sibi vel bissextorum ratio, vel dierum tam Kalendarum ianuariarium quam octavo Kalendarum aprilium, quo mundus traditur institutus, continuata disputatione concinerent.
8.: Quibus undique versis congruentibus, restabat inquiri, si lunae dinumeratio, quae die quarta existentis mundi, id est V Kalendas apriles, plena, hoc est quarta decima iubente creatore in inchoatione noctis exorta est, parilis transactis praesentibusque temporibus consonaret. Quam tot saeculis conputatam et Kal. ianuariis tertia feria lunam vicensimam et VIII Kal. april. feria secunda quartam decimam lunam Constantino et Rufo consilibus perseveranti ratione provenisse conpertum est iuxta Aegyptiam disciplinam, qua evidentissime depraehensum est, quod noni decimi anni porrecta curriculis in semet semper hisdem vestigiis se revolvens, annum quem vicensimum incoare, hunc eundem mitiatur et primum. Cum itaque nihil resedisset ambigui diebus, lunis atque bissextis inde ab incoatione mundana in nostram usque progeniem mirabili decursione concordibus, necessarium fuit, propter quam maxime huic inquisitione secundum venerationis tuae mandatum mea desudabat intentio, ut instituta paschalia perscrutarer, vel illius temporis, quo praeceptione divina per Moysen a filiis Israhel agnus est immolatus in Aegypto, vel praecipue illius, quo pro redemptione nostra atque salute ille verus agnus cuius figura praecesserat: Pascha nostrum immolatus est Christus.
9.: Rursusque omnibus annis temporibus diebus ac luna maxime, quae iuxta Hebraeos menses facit, rite discussis, a mundi principio secundum praedictae historiae fidem usque in diem, quo filii Israhel paschale mysterium caelesti initiavere mandato et ab Aegyptia clade agni occisione salvati sunt, bissextorum pariter necessitate decursa, quantum fida supputatio vestigavit, anni tria milia sescenti octoginta novem quinta feria VIIII Kal. aprl. luna XIII, incipiente iam vespera, docentur impleti. Cuius die tertio millesimo scilicet anno ac sexcentesimo nonagesimo procedente mense primo, VIII Kal. april. luna XIIII noctis initio Hebreos claruit agni sacrificium peregisse. Pascha quippe sicut omnimodo traditione cognoscitur anni principio, non fine celebratur. Passum autem dominum nostrum Iesum Christum peractis ab ortu mundi quinque milibus ducentis viginti et octo annis, eadem chronicorum relatione monstratur. Quod gestum incoante CCXXVIIII anno non potest dubitari, si quidem VIII Kal. aprl., primo mense, luna XIIII vespera prodiente, sicut ab initio a creatore quarto die facta est, coepisse dicitur; adiunctisque bissextis ad summam quinque milium ducentorum viginti octo annorum, sequenti nono et vicensimo anno, quinta feria azimis intra rationem perventum. Primo vero azimorum die dominus Iesus Christus caenans cum discipulis, postquam sui corporis et sanguinis sacramenta patefecit, ad montem Oliveti, sicut evangelia sancta testantur, progressus ibique detentus est a Iudaeis, tradente discipulo. Dehinc sexta feria subsequente, id est VII Kal. aprl. crucifixus est et sepultus, tertia die, hoc est quinto Kal. aprl., dominica, resurrexit a mortuis.
10.: Quapropter omnibus fixo limite consonis, necessarium erat propter paschalis observantiae rationem dies et lunas a mundi ipsius describi principio, quo possit rerum cursus evidenter agnosci. Sed quia immensum opus maioris est otii, ne diutius praecepta deferrem, breviarium eius interim, quod tamen ex ipsius plenitudinis ordinatione discendat, ex tempore dominicae passionis diebus Kalendarum ianuarium et nominibus consulem a duobus Geminis usque in consulatu Constantini et Rufi diligenti adnotatione collectis, per quadringentos triginta annos cum lunis atque temporibus, ac deinceps sine consulibus per annos centum et duos futuros, ut quingentis triginta duobus annis omnis summa consistat, patefacere properavi. Quae summa ita cunctarum, quibus exempta est, seriem regularum sua revolutione conplectitur, ut eodem tramite et in id, unde est orta, revocetur et ad finem pristinum denuo circumacta perveniat. Aderit autem misericordia domini, ut consumata superioris negotii veritate, quam superius iam promisi, seculorum omnium rationem, qua sacra festivitas absque scrupulo caelebranda pandatur, non magis sensibus intimatam quam praesentatam vestris aspectibus aestimetis.
11.: Illud praeterea insinuari non destiti propter diversorum paschalium conditores, ubi in hoc eodem cyclo dies pascha gemina designatione positus invenitur, id est ubi luna XV die dominica et post septem dies vicensima secunda conscribitur, non meo iudicio aliquid definitum, sed pro ecclesiarum pace apostolici pontificis electioni servatum, quatenus nec ego, quod ad meum pertinebat officium, praeterirem, et in eius constitueretur arbitrio, qui universali ecclesiae praesiderit, quaenam potissimum dies, in tali condicione sollemnitati praecipuae deputetur. Nam ceteris, quae e latere similiter adiecta sunt, non firmatur auctoritas, sed varia significatur opinio.
12.: Cum vero contigerit, luna vicesima septima sabbato vel maxime die Kalendarum ianuariarum provenire absque bissextum, noveris sanctitas tua, pascha nisi aut XIII Kal. aprl. secundum Latinos, quod numquam caelebratum, etiamsi luna conveniat, penitus invenitur, aut VIII Kal. mai. secundum Aegyptios, quod aliquotiens observatum est, reperiri non posse.
zum Seitenanfang
Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |