Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |
N A. B | Epistola Proterii ad Leonem papam | |||
|
Domino meo dilectissimo fratri et consacerdoti Leoni Proterius in domino salutem
1.: Piissimus et fidelissimus imperator noster Marcianus litteris ad nos nuper venerabilibus usus est, quibus asseruit aestimare quosdam non diligenter adscriptam diem festi paschalis, quae per octavam indictionem futuram, deo praestante, caelebranda est. Verumtamen non velut a se commotus hoc indicavit, sed quia scripta tuae sanctitatis acceperit. Et praecipiebat, oportere nos causam diligenter inquirere, adhibita nimis tenuissima scrutatione, quae multum sollicitudinis ac studii contineret. Quapropter neglegendum non fuit, quominus statim negotium ventilarem; quando ex illo iam tempore quo commonitorium tuae venerationis accepi, plurimam curam rei huius habuerim; nunc legales libros inspiciens, nunc antiquorum docta instituta contingens, ex quibus possibile est huiusmodi compotum investigare solertius. Sumens etiam et centenalem cursum paschae, discriptum a beatissimo patre et episcopo nostro Theophilo, omnemque decurrens, ita reperi diligenter integreque conpositum, ut, quicumque ille sit, auctoritatem scripture huius quolibet modo reprehendere ac vituperare non possit. Erat enim inconsequens, virum ita vigilantem deoque carissimum, divinarum etiam ditatum scientia scripturarum, in negotio tam magno ac necessario, pretermisso diligentiae labore, potuisse delinquere. Sed forte, sicut tua sanctitas scripsit, mendosi codicis aut librarii error est, et propterea nos oportet diem sancte illius festivitatis transferre, quod absit. Celebretur autem ita potius, ut centenarius annorum cursus eiusdem beatissimi patris nostri et episcopi Theophili continet, qui antiquorum paginis omnino concordat, id est, XXVIIII die mensis pharmuthi, iuxta Aegyptius, qui est VIII Kl.mai. Et nos enim, et tota Aegyptia regio, atque Oriens universus, sic ipsum diem celebraturi sumus, deo praestante.
2.: Ut autem non arbitremur absolute, quod nobis videtur, scribere seu velle firmare, inseruimus etiam causas huic epistole, quibus tua sanctitas forte estimet, non se debere reprehendere Aegyptiorum ecclesiae veritatem, quae mater huiusmodi laboris exstitit, diligenterque conscripsit. Olim quidem dominus per Moysen tempus paschale significavit, dicens: Custodi mensem novorum, primum hunc esse pronuntians. Sicut iterum dicit: Mensis iste vobis initium mensium primus erit in mensibus anni. Et facies pascha domino deo tuo XIIII die mensis primi. Sed qui haec per Moysen locutus est dominus, plenitudo legis existens, quando dignatus est homo fieri, quinta sabbatorum, XIIII luna mensis primi, in cenaculo cum discipulis pascha manducans, paulo post a Juda traditur: et sequenti die, XV luna crucifigitur, id est sexta feria; et ad inferos discendens, ad dispensationes salutis nostrae perficiens, vespere sabbati, lucescente dominico, resurrexit a mortuis, in quo die lunam XVII primi mensis iuxta Hebreos exstetisse manifestum est. Nos ergo Christiani, non solum XIIII luna in Pascha requirimus, hoc enim Judaei facientes sine festivitate sunt, sed etiam resurrectionis diem redemptoris nostri, qui est XVII luna praefati primi mensis novorum, sollicitius observamus. Quod si eodem modo plenilunium semper occurrerit, quinta sabbatorum, quando salvator noster pascha cum discipulis manducavit, omne tolleretur ambiguum. Quia vero lunae circulus ad solis cursum inaequalis est, et XIIII luna paschalis in die dominico sepe contingit, non est autem possibile tunc festum caelebrare, sed nec pridie sabbato luna XIII ieiunium solvere, in septimanam sequentem differendum est, maxime quod habeamus intra eam XV lunam, quando, sicut scripsit apostolus, pascha nostrum immolatus est Christus. XIIII namque luna primi mensis iuxta Hebreos, ut superius dictum est, Jesus pascha tipicum manducavit, sequenti vero VI feria, XV luna, ut ovis occisionis, cruci pro nobis affixus est et vespere sabbati, luciscente dominico, XVII luna resurrexit a mortuis.
3.: Quia ergo in solemnitate futura paschali per octavam indictionem XXII die pharmuthi mensis novorum, qui est XV kl. mai, occurrit XIIII luna die dominico, in septimanam differre convenit subsequentem. Habentes enim intra eam triduanum mysterium, hoc est XV lunam, quando crucifixus est Christus, quarte decimae coherentem, nec non et XVI et sequentem XVII, vicesima quidem octava die mensis pharmuthi, qui est VIIII kl. mai, ieiunia solvemus vespere sabbatorum. Sequenti vero luciscente dominico, XXVIIII die mensis ipsius pharmuthi, qui est VIII kl. mai, festivitatem sincerissimae celebravimus.
4.: Nam et priscis temporibus, si quando die dominico XIIII luna reperta est, in sequentem septimanam est dilata festivitas. Sicut in octogensimo nono et nonagensimo tercio anno a Dioclciani probatur imperium. Sic enim et tunc beatissimi patres nostri fecisse declarantur. In octogensimo quidem nono anno ab imperio Diocliciani superstite beate memoriae patre nostro episcopo Athanasio cum XIIII luna paschalis XXVIII die mensis famenoth, id est, VIIII Kalendarum aprilium, provenisset die dominico, in subsequentem translatum est ebdomadam, ita ut quinto die mensis parmuthi, hoc est pridie kalendarum aprilium, caelebraretur pascha dominicum. In nonagensimo autem tertio anno ab imperio eiusdem Dioclyciani cum XIIII luna paschalis XIIII die mensis parmuthi, qui est V id. aprilis, die dominico contigisset, in sequentem item septimanam dilatio facta est, ita ut dominicum pascha XXI die mensis parmuthi, qui est XVI kl. mai, sollemniter ageretur. In centesimo quoque tercio anno ab imperio prefati Diocliciani cum luna paschalis XIIII parmuthi XXIII die, qui est XIIII kl. mai, esse die dominico superventura, iterum septimana quaesita est, et dominicum pascha XXX die mensis ipsius parmuthi, qui est VII kalendas maias, constat esse celebratum propter angustiam temporis imminentem. Item cum in CLX anno a Diocliciani imperio, XIIII luna paschalis parmothi XXIII die, qui est XIIII kl. mai, occurrerit, III feria septimane et dominicum pascha XXVIII die mensis ipsius parmuthi, qui est VIIII kl. mai, nos caelebrasse meminimus.
5.: Necesse est igitur, in CLXXI anno a Diocliciani imperio, in futuro paschali festo indictionis octave XXII die parmuthi, qui est XV kl. mai, luna XIIII occurrente die dominico, in proximam septimanam iuxta praecidentem formam convenienter extendi, ut XXVIIII die mensis parmuthi, qui est VIII kl. mai, dominicum caelebremus pascha propter adprehendentem rursus angustiam, sicut patres nostri fecerunt, XIIII lunas occurrentes die dominico diferentes. Nam si XXII die mensis parmuthi, qui est XV kl. mai, luna XIIII, sicut dixi saepius, occurrente dominico die, pascha celebremus, inveniemur pridie, id est sabbato, XXI die mensis eiusdem, qui est XVI kl. mai, XIII tunc existente luna, non rite ieiunia solvere. Nec enim in XIII luna comeditur pascha. Unde quia XXII die mensis paruthi, qui est XV kl. mai, dominico die, XIIII luna contingit, non autem convenit die dominico ieiunare, quia hoc Manicheorum est proprium, consequens est in proximam tendere septimanam, intra quam, ut diximus, habemus et XV lunam, quando crucifixus est Christus, et XVI lunam, simul et XVII, quando resurrexit a mortuis, ita ut XXVIII die mensis parmuthi, qui est VIIII kl. mai, vespere sabbati ieiunia pro more solvamus et sequenti dominico XXVIIII die mensis ipsius, qui est VIII kl. mai, festum paschale celebremus.
6.: Illud etiam necessario vobis innotescimus, quod in futuro CCLXVI anno ab imperio Dioclyciani, XIIII luna rursus occurrente, XXII die mensis parmuthi, qui est XV kl. mai, dominicum pascha XXVIII die mensis ipsius, qui est VIII , deo praestante, caelebrabitur.
7.:Sed nonnulli subtilitatem paschalis conpoti forsitan ignorantes, Judaicis seducti fabulis, estimabunt, nos in secundum mensem recedere, si festivitatem eatenus exigamus. Nescio prorsus, unde hoc adserentes. Nam XIIII luna ipsius mensis occurrente XXII die mensis parmuthi, qui est XV kl. mai, quomodo querellam sustinebimus, quod in secundo mense pascha celebremus? Judaei namque ignorantes deum, tempus quoque paschae ignoraverunt. Unde sepius a primo mense recedunt, et in secundo decimo mense pascha celebrare se aliquatenus arbitrantur. Sed beatissimi patres nostri cyclum decennovenalem certius affigentes, quem violari impossibile est, velut crepidinem ac fundamentum, et regulam, hunc decennovenalem conpotum statuerunt, non iuxta Iudeorum nunc indoctas atque ineptissimas actiones neque secundum externorum putativam fictamque prudentiam, sed per gratiam spiritus sancti instituti, in revolutione sepe memorati decennovenalis circuli decimas XIIII paschales lunas diligentius annotarunt.
8.:His itaque confectis, illud etiam oportet attendere, quod errent nimium qui primi mensis initium lunaris cursus a XXV die mensis pamenuth, qui est XII kalendas aprilis, omnino esse constituunt, eo quod tunc initium verni temporis, ab his qui hoc invenire valuerunt cum omni diligentia praefixum esse videatur, et manifeste quidem secundum cursum solis, XXV die mensis pamenuth, qui est XII kalendas aprilis, aequinoctium esse cognoscitur. Sed non oportet ab hoc aequinoctio primi mensis exordium, iuxta cursum lunae, prorsus affigere. Alioquin per omnia solis circulo lune discursus concordare debuerat. Verum quia cunctis habentibus intellectum certum est quod velocissimum lune motum cursus solis minime consequatur, age iam nunc breviter, deo praestante, dubios instruamus, quod in secundum mensem nullo modo possimus excedere. Si enim in aequinoctio, id est XXV die mensis phaminoth, qui est XII kalendas Aprilis, iuxta cursum lune mensis constitueretur initium, rationis esset opinari nonnullos, in secundum mensem nos posse recedere. Nunc autem, quia XIIII luna primi mensis per octavam indictionem, quae ventura est XXII die mensis paruthi, qui est XV kl. mai, invenitur, certum est quod initium eiusdem mensis primi iuxta lunae cursum VIIII die parmuthi, qui est pridie nonas aprilis occurrat. Cum ergo XIIII luna, XXII die mensis parmuthi inveniatur, qui est XV kl. mai, dominicum pascha XXVIIII die mensis ipsius parmuthi, qui est VIII kl. mai, celebrantes, in secundum mensem minime recedimus, cum lunam tunc XXI indubitate habeamus. Quomodo igitur excurremus in mensem secundum, quandoquidem initium primi mensis iuxta lunae cursum, sicut paulo ante dictum est, VIIII die mensis parmuthi, qui est pridie nonas Aprilis, existat, et XIIII luna, XXII die mensis ipsius, id est XV kl. mai proveniat? Hoc autem ita declarato, certum est quod in secundum mensem nullatenus excurramus, XXVIIII die mensis parmothi, qui est VIII kl. mai, dominicum pascha celebrantes.
9.: Cognoscant itaque per tuam sanctitatem, qui in illis partibus ambigunt, quod legitime per octavam indictionem pascha peragimus. Propterea enim scripsi, patrum et in hoc ecclesiasticas formolas subsequens et exinde occasiones rei huius adsumens. Sic namque et precessores nostri, si quando dubietas orta est, predicere festinabant, ut ubique consonanter ageretur sacra festivitas. Quod etiam nunc iuxta priscam consuetudinem credimus in domino praedicari in ecclesiis unam fidem, unum baptisma et unam solemnitatem sacratissimam paschalem ab omnibus Christianis ubique celebrari in Christo Jesu domino nostro, quia in ipso vivimus et movemur et sumus.
10: Transferre vero hanc epistolam in Latinae vocis eloquium non satis certum esse putavimus, ne forte Grecizantes potius apud nos, nec iam valentes haec diligenter expremere, lederent veritatem propter informem sermonem atque incongruum et qui forte non ita possit ardenter scienterque transferri, sicut causa poscebat. Saluta eam quae tecum est fraternitatem. Te que nobiscum est, salutat in domino.
zum Seitenanfang
Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |