Startseite Glossar Gästebuch Forum Impressum FAQ Inhalt

N A. B Epistola Pascasini episcopi ad beatissimum papam Leonem de ratione paschae
 
Quelle:
Krusch, Bruno
Studien zur christlich-mittelalterlichen Chronologie. Der 84jährige Osterzyklus und seine Quellen, S. 247 - 250
Leipzig 1880



Osterstreit Anhang: Index Bibliographie Osterstreit: Inhalt

Domino vere sancto atque beatissimo ac apostolico mihique post deum plurimum colendo papae Leoni Pascasinus episcopus salutem.

1. Apostolatus vestri scripta, diacono Panormitanae ecclesiae Silvano deferente, percipi, quae nuditati meae atque erumnis, quas amarissima captivitate faciente incurri, solatium in omnibus atque remedium adtulerunt, caelesti rore animum meum recreantes atque omne quod triste fuerat abstergentes. Domine venerabilis papa, iubere dignata est corona vestra, ut quid paschalis suppotationis veritas anni post hunc futuri haberet, sacrosanctis auribus vestris exiguitas mea intimaret. Cui praecepto inoboediens existere non potui omnino nec debui. Diutino itaque tractatu vel ratiotinatione id verum invenimus, quod ab Alexandrine ecclesiae antestite beatitudine vestrae rescriptum est. Nam cum Romana suppotatio, quaem cyclo concluditur, cuius ipse, de quo agitur, erit annus sexagesimus tertius, qui coepit consulatu Antonii et Siagri, nobis dubietatem afferet eo quod septimo kalendarum aprilium dies dominica et luna xxi incurreret et iterum nono kalendarum maiarum die, ut rei veritas habet, dominica dies et luna xviiii. obveniret, in hoc ambiguo fluctuantes, ad Hebreorum, hoc est legalem supputationem, nos convertimus, quae cum a Romanis ignoratur, facile errorem incurrunt. Coepit ergo ogdoas consulatu virorum clarissimorum Aetii iterum et Segisvulti, que cluditur anno, de quo questio videtur exorta. Cuius ratio haec est: Duo sunt priores anni communes, iii. embolismi, iterum iv. et v. communes, vi. embol., vii. com., viii embol. Praeuidet ergo apostolatus vestri prudentia, octavum annum ogduadis fieri aliter non posse, nisi embolismum teneamus, quoniam si voluerimus illud, quod superius diximus, id est, quod primum incurrit, septimo kalendarum aprilium die caelebrare, communem annum faciemus, et incipiet omnis deinceps subsequentium annorume supputatio vacillare.

2. Et ne hoc quod exposuimus beatitudini vestrae obscuritatem aliquam afferat, suggerimus com. annos aput Hebreos xii tantum lunas, hoc est dies cccliiii, embo. vero lunas habere xiii, hoc est dies ccclxiiii. Necessitate ergo embolismi cogimur id tenere, quod longum est, ne a vero deviare videamur. Nec nobis aut novum aut erratum videatur, cum dies passionis xi. die kalendarum maiarum occurrat, a qua, sicut Grecis videtur, pascha nomen accepit, licet Hebreae linguae interpretes tradunt, pascha transitum dici: Quod tamen id esse et Johannis evangelistae dicto firmatur, quo ait, cum de passione loqueretur: Cum venisset hora, ut transiret Jesus de hoc mundo ad patrem. Non ergo nos dies una longius posita terreat, ne cum hoc vitamus, incurramus errorem. Sicut. evenit tempore beatae recordationis domini mei prodecessores apostolatus vestri Zozimi, anno consolatus ad Honori Agusti xi. et Constantii bis. Tunc enim cum declinatur, ne x. kl. mai die pascha teneretur, caelebratum est octavo die kl. aprilium, id est pro embolismo communis est annus tentus, et error gravissimus est ortus, in tantum ut misterio certo, quod dono spiritus sancti ministratur, haec veritas probaretur. Quod propterea credidi exponendum, quia locus ipse etiam sancto atque a me venerando fratri meo diacono Lolliano notissimus est. Cuius misterii miraculum tale est.

3. Quaedam vilissima possessio Meltinas apellatur, in montibus arduis ac silvis densissimis constituta. Illic perparva atque vili opere constructa ecclesia est. In cuius baptisterio nocte sacrosancta paschali baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula nec aqua omnino vicina, fons ex sese repletur, paucisque qui fuerint consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut aqua venerat, ex sese discendit. Tunc ergo, sicut supra dixi, sub sanctae memoriae domino quondam meo ac beatissimo papa Zozimo, cum apud occidentales error ortus fuisset, consuetis lectionibus nocte sancta decursis, cum presbiter secundum morem baptizandi horam requireret, usqüe ad lucem aqua non veniente, non consecrati, qui baptizanti t fuerant, recesserunt. Ut ergo breviter narrem, illa nocte, quae luciscebat in diem dominicam, decima die kalendarum maiarum fons sacer hora competenti repletus est. Evidenti ergo miraculo claruit, occidentalium partium fuisse errorem.

4. Haec, prout potui vel epistolaris brevitas passa est, iubente apostolatu vestro rescripsi, provolutus obsecrans, ut pro mea parvitate, immo totius orbis statu orare dignemini, ut tandem de tot necessitatibus liberati, cognoscamus, quoniam ipse est deus noster, qui facit mirabilia solus, qui iam non tradat bestiis animas confidentes sibi, neque amplius patiatur temptari nos supra id quod ferre possimus, sed facit cum temptatione proventum misericordem pro sua pietate, ut sustinere possimus.

 

zum Seitenanfang
Startseite Glossar Gästebuch Forum Impressum FAQ Inhalt

© 2011 Nikolaus A. Bär   e-mail zur E-mail Adresse