Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |
N A. B | Epistola Papas Leonis ad Marcianum Imperatorem | |||
|
LEO PAPA MARCIANO AUGUSTO
1. Tam multis documentis per omnes Christi ecclesias fides vestrae pietatis innotuit, ut, si quid sollicitudinum pro communi religione generatur; merito vestrum quaeratur auxilium. Et quia memor dispensationis mihi credite necesse habeo a curas meas etiam in ea quae sunt futura praemittere, non inprobe cupio clementiae vestrae studiis adiuvari, ut in ea observantia, quae certa semper ratione variatur, nihil possit erroris incurri, GL P. Paschale etenim festum, quo sacramentum salutis humanae maxime continetur, quamvis in primo semper mense celebrandum sit, ita tamen est lünaris cursus condicione mutabile, ut plerumque sacratissimi diei ambigua occurrat electio, et ex hoc fiat plerumque, quod non licet, ut non simul omnis ecclesia, quod nonnisi unum esse oportet, observet. Studuerunt quidem sancti patres occasionem huius erroris auferre, omnem hanc curam Alexandrino, antistiti delegantes, quoniam apud Aegyptios huius supputationis antiquitus tradita videbatur esse peritia, per quem quodannis dies praedictae sollemnitatis sedi apostolicae indicaretur, cuius scribtis ad longinquiores ecclesias indicium generale percurreret.
2. Sed sanctae memoriae Theophilus Alexandrine urbis episcopus cum huius observationis annos centum numero colligisset, septuagensimi sexti anni paschale festum longe aliter, quam alii decreverant, tenendum esse constituit. Nam aprimo augustae memoriae senioris Theodosi consolatu succedentem sibi sacrae observantiae ordinem ponens, ut longioris temporis ratio eius litteris teneretur adscribta, cuius conplexionis septuagensimus et quartus est annus, in quo pridie idus ap sanctum pascha celebravimus. Sequenti vero anno pridie nonas apriles eadem propitio deo erit agenda festivitas, sicut regulariter centenariae adnotationis ordo declarat. :Sed in anno, qui erit septuagensimus sextus, is paschae dies invenitur adscribtus, quem. a passione domini nullus exempli, nullius constitutionis admittit auctoritas. Nam diem octavum kalendarum maiarum ab eo cognoscimus praefinitum, qui nimiae limitem antiquae con stitutionis excedit, cum alii xv. kl maias huic festivitati deputaverint diem; siquidem ab xi. kl ap. usque in xi. kl maias legitimum spatium sit praefixum, intra quod omnium varietatum necessitas concludatur, ut pascha dominicum nec bprius possimus habere nec tardius. Quod enim in decimum et in nonum kl maias videtur nonnumquam pervenisse festivitas, quadam ratione defenditur, quia etsi dies resurrectionis ultra terminum videtur exisse, dies tamen passionis limitem positum non invenietur egressus. Ad octavum autem kl mai paschalem observantiam perducere nimis insolens et aperta transgressio est.
3. Quia ergo in illa, ut dixi, centenaria supputatione Theophili septuagensimus sextus annus diem paschae contra morem ecclesiasticum statuisse monstratur, et non leviter delinquitur, si in principio sacramenti veritas et unitas ab universali ecclesia non tenetur, obsecro clementiam vestram , ut studium vestrum praestare dignemini, quatenus Aegyptii vel si qui sunt alii, qui certam huius supputationis videntur habere notitiam, scrupulum sollicitudinis huius absolvant, ut in eum diem generalis observantia dirigatur, qui nec paternarum constitutionum normam relinquat nec ultra praefixus terminus evagetur. Quidquid autem pietas vestra de hac consultatione cognoverit, ad meam iubeat mox notitiam pervenire, ut in divinis mysteriis nulla dissonantiae culpa nascatur.
DATA xvii. KL IUL OPILIONE VC CONS
zum Seitenanfang
Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |