Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |
N A. B | Letter Dionysii Exigui ad Bonifacium primicerium notariorum et Bonum secundicerium |
|||
|
Dominis a me plurimum venerandis, Bonifacio primicerio notariorum, et Bono secundicerio, Dionysius Exiguus
Reverentiae paschalis regulam, diu sancto ac venerabili Petronio episcopo commonente, tandem stilo commendare conpulsus, omnem deinceps diversitatis oppugnantiam sublatam fore, credideram: maxime quod sanctorum CCCX et VIII antestitum, qui apud Nicenam civitatem convenerant, auctoritatem totis nisibus insinuare curaveram. Qui in ipso concilio venerando decennovenalem cyclum regulariter affigentes, quartas decimas lunas paschalis observantiae per omnia tempora lege suae revolutionis immobiles annotaverunt. Sed quoniam sanctitas vestra, orta rei huius quaestione, de archivo Romanae Ecclesiae, Paschasini, venerabilis episcopi, scripta, quem constat, pro persona beatissimi papae Leonis sancto Calcedonensi praesedisse concilio, ad eundem papam per idem tempus directa nunc protulit, quae sanctis Patribus evidenti ratione consentiunt, haec praesenti indidimus operi: ut huius etiam viri testimonio niteremur, qui manifesto miraculo venerabilium pontificum paschalia decreta confirmat. Quia vero in scriptis ipsius communium annorum et embolismorum mentio facta est et a nonnullis haec ratio, quae ex Hebraeorum, ut fertur, traditione descendit, magnopere quaeritur, scire volentibus, utrum huic paternae regulae consonare videatur, necessarium duximus et hanc notitiam, ne probetur in aliquo dissidere, coacta brevitate digerere.
Noverimus itaque, quia idem decennovenalis circulus per ogdoadem et hendecadem semper in sese revolvitur. Octo namque et XI ipse numerus explicatur. Ogdoas ergo, quae incipit a primo decenovenali cyclo, qui est lunaris decimus septimus, ac ratione peragitur: ut annos primum et secundum communes, id est minores habeat; tertium embolismum, id est maiorem; annum quartum et quintum item communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Ac per hoc ogdoadis communes anni quinque et tres embolismi iugiter adscribuntur. Communis autem annus XII lunares menses colligit, qui CCCLIIII dies efficiunt. Embolismus autem annus et lunas XIII et dies CCCCLXXXIIII habere monstratur. Item endecas hac lege decurrit. Incipit a nono cyclo decemnovenali, qui est lunaris sextus; cuius primus et secundus annus communis est, tertius embolismus, quartus et quintus communis, sectus embolismus, septimus et octavus communes, nonus embolismus, decimus communis, undecimus embolismus: sicque endecas communibus annis septem, embolismis IIII terminatur. Embolismorum autem ista ratio probatur existere, quod annorum communium videtur damna supplere: quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim anni solaris cyclum per singulos menses luna circumeat, tamen eius perfectionem XII. suis mensibus implere non prevalet. Denique in annis communibus ad rationem solaris anni XI dies lunae deesse cernuntur. In embolismis vero X et VIIII diebus eumdem annum videtur solarem luna transcendere. Quapropter ogduadis et endicadis annos, iuxta praefati circuli ordinem, in medium proferamus, et liquido probavimus per octo annos et XI lunae cursum cum sole contendere: quando tot dies illa collegit quot ille cucurrit.
In ogdoade diximus V annos esse communes, tres embolismos. Quinquies ergo trecenteni quinquageni quaterni, fiunt MDCCLXX et ter trecenteni octogeni quaterni, MCLII, ac per hoc simul fiunt IIM DCCCCXXII. Similiter octo anni solares, si in summam redigantur, id est octies trecenti sexageni quini, et quadrantes, faciunt simul IIM DCCCCXXII. Simili modo et endicadis annos, qui sunt communes VII et quatuor embolismi, si in summam ea qua diximus supputatione congesseris, tantundem paene repperies, quantum XI solares anni conficiunt, hoc est IIIIM XIIII. Haec est igitur embolismorum, sicut praediximus, ratio, ut incrementis suis communium annorum detrimenta compensent.
Sed iam pulcherrimam vobis atque praeclaram collectionem ipsius cycli decennovenalis ostendam, per quam omnem deinceps ambiguitatem, si qua mota fuerit, auferetis: nec sit ita quis nimio stupore perculsus, qui demonstrata sibi veritatis luce non gaudeat, et ignorantiae relictis tenebris, tantae rationi protinus [non] acquiescat. A decima quinta luna paschalis festi, anni, verbi gratia, praecedentis, usque ad XIIII sequentis Paschae, si communis annus est, CCCLIIII dies habebit; si embolismus, CCCCLXXXIIII. Quod si unus dies plus minusve contigerit, evidens error est. Excepto videlicet anno primo saepe dicti decemnovennalis cycli, quem a XIIII luna paschae ultimi, id est noni decimi anni, usque ad XIIII eiusdem primi numerare curamus. Propter quod idem ultimus epactas, id est adiectiones lunares, X et VIII tunc retinens, primo anno, non XI, ut in caeteris annis fieri solet, sed XII dies accommodat. Et quia XXX dierum fine volvuntur, nulla epacta in principio ipsius cycli ponitur, secundus autem annus epactas undecim suspicit: et ideo, sicut diximus, a XV luna paschae primi cycli, usque ad finem eius, in communibus et embolismis annis praefixos dies nos invenire non dubium est. Quod si aliter aliquando calculantium imperitia fuerit fortassis expositum, hac observantia rationis eorum falsitas arguatur.
Atque ut hoc manifestius possit intelligi, praesentis anni monstremus exemplo. Indictio quippe quarta est, et lunaris circulus undecimus; decennovenalis cyclus decimus quartus. Et quoniam endecadis sextus annus est, eum embolismum esse necesse est. A XV itaque luna praeteriti festi usque ad decimam quartam praesentis, quot sunt dies diligentius inquiramus, et inveniemus procul dubio quando pascha celebrare debemus. Transacto anno per indictionem tertiam in pascha lunam decimam quartam nono Kalendarum Aprilium die, is est XXIIII mensis Martii fuisse, quis dubitet, qui curam huius rei habere quantulumcunque cognoscitur? Et ideo ab VIII Kalendarum Aprilium die numerandi sumamus exordium: habemus Martii dies VII, Aprilis XXX, Maii XXXI, Iunii XXX, Iulii XXXI, Augusti XXXI, Septembris XXX, Octobris XXXI, Novembris XXX, DecembrisXXXI, Ianuarii XXXI, Februarii XXVIII, Martii XXXI, et Aprilis XII, quod est pridie Idus Aprilis. Fiunt simul CCCLXXXIIII. Quod si, iuxta eorum definitionem, qui lunam aliter quam se veritas habet computant, XIIII non pridie Iduum Aprilium, sed tertio Iduum demus occurrere, CCCLXXXIIII dies inminuto numero colligentur. Quod nullo fieri pacto conceditur. Et ita semper quoties dubitatio talis occurrerit, a XV luna transactae festivitatis, usque in decimam quartam Paschae, quam quaerimus, dies sollicite computemus. Et si communis annus est, CCCLIIII; si embolismus est, CCCLXXXIIII inveniemus: nec inaequaliter prorsus eveniet, quia regula cycli huius hac ratione subsistit, cuius enucleatam formulam subiecta descriptione pandemus.
Anno decemnovennali circuli primo, lunaris XVII, a XV Kalendas Maii, usque Nonas Aprilis, quia communis annus est, fiunt dies haus dubium quin CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli secundo, lunaris XVIII, ab octavo Idus Aprilis usque in octavum Kalendas Aprilis, quia communis annus est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli tertio, lunaris XVIIII, a VII Kalendas Aprilis usqye in Idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIIII.
Anno decemnovennalis circuli quarto, lunaris primo, a XVIII Kalendas Maii usque in IIII Nonas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli quinto, lunaris II, a tertio Nonas Aprilis usque in XI Kalendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli sexto, lunaris tertio, a X Kalendas Aprilis usque in IIII Idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIIII.
Anno decemnovennalis circuli septimo, lunaris quarto, a III Idus Aprilis usque in III Kalendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli octavo, lunaris quinto, a II Kalendas Aprilis usque in XIIII Kalendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIIII.
Anno decemnovennalis circuli nono, lunaris sexto, a XIII Kalendas Maii usque in VII Idus Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli decimo, lunaris septimo, a VI Idus Aprilis usque in VI Kalendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli undecimo, lunaris octavo, a V Kalendas Aprilis usque in XVII Kalendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIIII.
Anno decemnovannalis circuli duodecimo, lunaris nono, a XVI Kalendas Maii, usque in II Nonas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli decimo tertio, lunaris decimo, a Nonis Aprilis usque in Nonum Kalendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli decimo quarto, lunaris undecimo, ab octavo Kalendas Aprilis usque in secundum Idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIIII.
Anno decemnovennalis circuli decimo quinto, lunaris duodecimo, ab Idibus Aprilis usque in Kalendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli decimo sexto, lunaris decimo tertio, a IIII Nonas Aprilis usque in XII Kalendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli decimo septimo, lunaris decimo quarto, ab XI Kalendas Aprilis usque in V Idus Aprilis, quia embolismus est, fiunt CCCLXXXIIII.
Anno decemnovennalis circuli decimo octavo, lunaris decimo quinto, a IIII Idus Aprilis, usque in IIII Kalendas Aprilis, quia communis est, fiunt dies CCCLIIII.
Anno decemnovennalis circuli decimo nono, lunaris decimo sexto, a III Kalendas Aprilis usque in XV Kalendas Maii, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIIII.
zum SeitenanfangStartseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |