Startseite Glossar Gästebuch Forum Impressum FAQ Inhalt

N A. B Letter Dionysii Exigui ad Petronium episcopum
 
Quelle:
Krusch, Bruno
Studien zur christlich-mittelalterlichen Chronologie. Die Entstehung unserer heutigen Zeitrechnung. I. Victorius. Ersatz der fehlerhaften Ausgabe Mommsens in den M.G. II. Dionysius Exiguus, der Begründer der christlichen Ära
[ Abhandlungen der Preussischen Akademie der Wissenschaften, phil. - hist. Klasse, Jahrgang 1937, Nr. 8], S. 63 - 68
Berlin 1938



Osterstreit Anhang: Index Bibliographie Osterstreit: Inhalt

Domino beatissimo et nimium desideratissimo patri Petronio, venerabili episcopo, Dionysius Exiguus perpetuam in Χρο salutem.

Paschalis festi rationem, quam multorum diu frequenter a nobis exposcit instantia, nunc, adiuti precibus vestris, explicare curavimus; sequentes per omnia venerabilium CCX et octo pontificum, qui apud Niceam, civitatem Bithiniae, contra vesaniam Arrii convenerunt, etiam rei huius absolutam veramque sententiam; qui XIIII lunas paschalis observantiae, per decem et noveni annorum redeuntem semper in se circulum stabiles immotasque fixerunt, quae cunctis seculis eodem, quo repetuntur, exordio, sine varietatis labuntur excursu. Hanc autem regulam praefati circuli, non tam peritia saeculari quam sancti spiritus inlustratione sancxerunt et velut anchoram firmam ac stabilem huic rationi lunaris dimensionis apposuisse cernuntur. Quam postmodum nonnulli vel arrogantia despicientes, vel transgredientes inscitia, Iudaicis inducti fabulis, diversam atque contrariam formam festivitatis unicae tradiderunt. Et quia sine fundamenti soliditate non potest structura ulla consistere, longe aliter in quibusdam annis dominicum pascha et lunae computum praefigere maluerunt, inordinatos circulos ordientes; qui non solum nullam recursus stabilitatem, verum etiam cursum praeferunt errore notabilem.

Sed Alexandrinae urbis archiepiscopus beatus Athanasius, qui etiam ipsi Niceno concilio, tunc sancti Alexandri pontificis diaconus et in omnibus adiutor, interfuit, et deinceps venerabilis Theophilus et Cyrillus ab hac synodi veneranda constitutione minime disciverunt. Immo potius eundem decennovennalem cyclum, qui enneacaidecaeteris graeco vocabulo nuncupatur, sollicite retinentes, paschalem cursum nullis diversitatibus interpolasse monstrantur. Papa denique Theophilus, centum annorum cursum Theodosio seniori principi dedicans, et sanctus Cyrillus, cyclum temporum nonaginta et quinque annorum componens, hanc sancti concilii traditionem ad observandas XIIII lunas paschales, per omnia servaverunt. Et quia studiosis et quaerentibus scire, verum quod est, debet eiusdem circuli regula fixius inherere, hanc post praefationem nostram credidimus ascribendam.

XCV autem annorum hunc cyclum studio, quo valuimus, expedire contendimus; ultimum eiusdem beati Cyrilli, id est quintum cyclum, quia sex adhuc ex eo anni supererant, in nostro hoc opere proferentes, ac deinceps quinque alios iuxta normam eiusdem pontificis, immo potius saepe dicti Nicaeni concilii, nos ordinasse profiteremur. Quia vero sanctus Cyrillus primum cyclum ab anno Diocletiani CLIII coepit et ultimum in CCXLVII terminavit, nos a CCXLVIII anno eiusdem tyranni potius quam principis, inchoantes, noluimus circulis nostris memoriam impii et persecutoris innectere, sed magis elegimus ab incarnatione domini nostri Iesu Christi annorum tempora praenotare, quatinus exordium spei nostrae notius nobis existeret et causa reparationis humanae, id est, passio redemptoris nostri, evidentius eluceret.

Hoc praeterea lectorem putavimus admonendum, quod circulus iste nonaginta et quinque annorum, quem fecimus, cum, finito tempore, in id ipsum reverti coeperit, non per omnia propositam teneat firmitatem. Nam licet anni Domini nostri Iesu Christi ordinem suum continuata serie custodiant, et indictiones per annos XV solita revolutione decurrant, epactas etiam, quas Graeci vocant, id est, adiectiones annuas lunares XI, quae XXX dierum fine in se redeunt, fixis regulis invenias adnotatas, decennovennalem quoque recursum et paschales XIIII lunas easdem omnium aevorum revolutione repperias; tamen tenorem similem constantiae nequeunt custodire concurrentes dies hebdomadum, et dies paschae dominicus lunaque ipsius diei dominici. Concurrentium autem hebdomadum ratio, quae de solis cursu pervenit, septeno annorum iugi circuitu terminatur. In quo per annos singulos unum numerare curabis; in eo tantummodo anno, in quo bissextus fuerit, duos adicies. Quae causa etiam facit ut non per omnia circulus iste XCV annorum suo recursui concordare videatur. Nam cum in caeteris annis non dissentiat, in his aliis solis, in quibus se bissextus interserit, pascha dominicum cum sua luna vario modo rationis occurrit. Sed hi, qui ordine fixo per omnia decurrunt tempora, mobilium casum sua stabili circuitione sine ulla possunt difficultate dirigere. Et ideo post expletionem XCV annorum, cum harum rerum diligens ad exordium redire voluerit, non ad quintum cyclum sancti Cyrilli, quem nobis necessario proposuimus, sed ad nostrum primum vigilanter excurrat; et ordine quo diximus per eos, qui firmum cursum retinent, eorum progressum; qui videntur titubare, sustentet.

Illud quoque non minori cura notandum esse censuimus, ne in primi mensis agnitione fallamur. Hinc enim pene cunctis error discrepantiae exoritur paschalis, dum temporis initium ignoratur. Nam cum dominus omnipotens hanc sacratissimam sollemnitatem celebrandam filiis Israel, qui ex Aegyptia servitute liberabantur, indiceret, ait in libro Exodi ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: Mensis iste [vobis] principium mensium, primus erit in mensibus anni. Itemque ibidem: primo,inquit, mense, XIIII. die mensis, ad vesperum comedetis azyma, usque ad XXI. eiusdem ad vesperam. In Deuteronomio quoque idem legislator Moyses ita populum de hac re commonet, dicens: observate mensem novarum frugum et verni primum temporis, ut facias pascha domino deo tuo, quoniam in isto eduxit te mense dominus deus tuus de Aegypto noctu. Tanta hac auctoritate divina claruit, primo mense, XIIII die mensis ad vesperum usque ad XXI. festivitatem paschalem debere celebrari. Sed quia mensis hic unde sumat exordium vel ubi terminetur, evidenter ibi non legitur, praefati venerabiles CCCXVIII pontifices antiqui moris observantiam et exinde a sancto Moyse traditam, sicut in septimo libro ecclesiasticae refertur historiae, solertius investigantes, ab VIII. Idus Martii usque in diem Nonarum Aprilis natam lunam facere dixerunt primi mensis exordium; et a XII. kl. april. usque in XIIII Kalendas Mai lunam XVIIII solertius inquirendam; quae quia cum solis cursu non aequaliter volvitur, tantorum dierum spatiis occursum vernalis aequinoctii consequatur, qui a XII. kl. apr. die, cunctorum orientalium [spatii]sententiis et maxime Aegyptiorum, qui calculationis prae omnibus gnari sunt, specialiter adnotatur. In quo etiam si luna XIIII. sabbato contigerit, (quod semel in XCV annis accidere manifestum est), sequenti die dominico, id est XI. Kal. April. luna XV., celebrandum pascha eadem sancta synodus sine ambiguitate firmavit, hoc modis omnibus ammonens, ut ante XII. Kal. Apr. lunam XIIII. paschalis festi nullus inquireret; quae non primi mensis, sed ultimi, esse constaret.

Sed nec hoc praetereundum esse putavimus, quod nimis errant, qui lunam peragere cursum sui circuli XXX dierum spatiis aestimantes, XII lunares menses in CCCLX diebus adnumerant, quibus etiam V dies adiiciunt, quos intercalares appellavit antiquitas, ut solarem annum adimplere videantur; cum diligens inquisitio veritatis ostenderit, in duobus lunae circulis non LX dies, sed LVIIII debere numerari. Ac per hoc in duodecim lunaribus mensibus CCCLIIII dierum summam colligi, cui epactas Aegyptii annuas, id est, undecim dies accommodant, ut ita demum lunaris emensio rationi solis adaequetur. Quod verissimum esse atque certissimum supra scriptorum patrum sententia comprobatur, qui iuxta hanc Aegyptiorum calculationem, XIIII. lunas paschalis observantiae tradiderunt. Sed nonnulli tantae subtilitatis, seu potius sanctionis ignari, cum alia subputationis argumenta perquirant, a veritatis tramite recesserunt. Unde plerumque contingit, ut quam saepe dicti patres XIIII. lunam ponunt, etiam ipsi XV suspicentur, et quae XXI. est, XXII. esse pronuntient. Sed nobis, quibus amor et cura est Christianae religionis, a tantorum pontificum constitutione nulla prorsus oportet ratione discedere; sed praefixam ab eis paschalem regulam sincerissima devotione servare convenit.

Quanta vero in ecclesiis toto terrarum orbe diffusis horum patrum nitamur auctoritate non est labor ostendere, cum sanctum concilium apud Antiochiam post tempora non ita longa conveniens, eorum primitus definitionem quam de paschali ratione protulerunt, nullo modo violandam esse censuerit. Denique in sanctis canonibus sub titulo LXXmo, qui est primus ipsius Anthiocheni concilii, his verbis invenitur expressum: omnes qui ausi fuerint dissolvere definitionem sancti [et magni] concilii, quod apud Nicaeam congregatum est, sub praesentia piissimi et venerandi principis Constantini, de salutifera solemnitate paschali, excommunicandos et de ecclesia pellendos esse, censuimus, si tamen contentiosius adversus ea, quae bene sunt decreta, perstiterint. Et haec quidem de laicis dicta sint. Si quis autem eorum qui praesunt ecclesiae, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, post definitionem hanc temptaverit, ad subversionem populorum et ecclesiarum perturbationem seorsum colligere et cum Iudaeis celebrare, sancta synodus hunc alienum iam hinc ab ecclesia iudicavit: quod non solum sibi, sed plurimis causa corruptionis [ac perturbationis] extiterit. A ministerio tales removet, sed etiam illos, qui post damnationem huiusce modi communicare temptaverint, damnatos, omni quoque honore extrinsecus privari, quem sancta regula et sacerdotium dei promeruit. His non dissimilia venerabilis papa Leo, sedis apostolicae praesul, pronuntiat, dicens: Contra statuta canonum paternorum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaea spiritalibus sunt fundata decretis, nihil cuiquam audere conceditur ita ut siquis diversum aliquid velet decernere, se potius minuat quam illa corrumpat. Quae si, ut oportet, a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas ecclesias tranquilla pax erit et firma concordia.Et iterum: In omnibus, inquid, ecclesiasticis causis his legibus obsequimur, quas ad pacificam observantiam omnium sacerdotum, per CCCXIII antistes spiritus sanctus instituit; ita ut, etiamsi multo plures aliud, quam illi statuere decernant, in nulla reverentia sit habendum quicquid fuerit a praedictorum constitutione diversum.

Sufficienter, ut putamus, cunctis indicitur ne deinceps aliter, quam a sanctis constitutum est patribus sacratissimum pascha celebretur. Quod si testimonia sanctorumn tantorumque sacerdotum forsitan quis obstinata mente despexerit, etiam ex historia ecclesiastica paria breviter intimata repperiet; multorumque revelatione pontificum et maxime beati Athanasii, cuius supra meminimus, haec eadem vulgata cognoscet. Id ipsum vero epistola sancti Proteri, Alexandrinae urbis episcopi, ad eundem papam Leonem, pro hac eadem quaestione paschali directa, testatur, quam ante hos annos transferentes e Graeco, huic operi adnectendam esse prospeximus. Nec non et argumenta Aegyptiorum sagacitate quaesita subdidimus, quibus, si forsitan ignorentur, paschales tituli possint facile repperiri; id est, quotus sit annus ab incarnatione domini, et quae sit indictio, quotus etiam lunaris circulus, sive decennovennalis existat caeteri aeque simili supputationis compendio requirantur. Orantem pro nobis beatitudinem vestram divina gratia custodire dignetur.

 

zum Seitenanfang
Startseite Glossar Gästebuch Forum Impressum FAQ Inhalt

© 2011 Nikolaus A. Bär   e-mail zur E-mail Adresse