Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |
N A. B | Exemplum suggestionis Bonifati Primiceri Notariorum ad Iohannem Papam de ratione paschali | |||
|
Quia dignata est beatitudo vestra praecipere, ut, quota luna sit diei festi pascalis, inquirerem et rationem rei huius breviter intimarem, mox iussionibus venerandis obtemperans, cum his, quibus lunaris cursus aliqua videtur inesse notitia, id quod quaesitum est investigare curavi.
Suggero igitur apostolatui vestro, beatissimos patres in Niceno concilio decennovennalem ciclum, quem Greci eneakedecyderida nominant, unianimiter adprobasse, qui sui circuitus evolutione continua XIIII pascales Lunas per omnia tempora usque in finem seculi sine ullo errore demonstraverunt. In hoc ergo cielo in presenti IIII. indictione undecimus lunaris circulus agitur, qui XIIII lunam pridie Id. Apr. die dominico docet occurrere, et quia non licet XIII luna sabbatio pasca peragere, in sequentem septimanam, id est in diem XIII Kl. Maii, luna tunc exsistente XXI, festivitatem sanctam memorati patres celebrare sanxerunt. De qua re iuxta Egiptiorum argumenta veracia talis supputacionis probantur adhibuisse conpendium. Ponunt inprimis epactas, id est adgectiones lunares, que per hanc indictionem quartam XXIII sunt, in his adgeciunt IIII, id est medietatem numeri VIII mensium, a Septembrio scilicet usque ad Aprelem, fiuntque a XXVII. Super hos addunt et quota die mensis pasca continguit, id est ad XIII Kai. Maii dies XVIIII, et quia quinque dies Egipti preire noscuntur, fiunt simul XXIIII, et ita LI omnis summa colligitur. Ex his subtrahunt XXX, remanent XXI. Ipse est numerus lunae pascalis .
Hec autem veneracionis ...
zum Seitenanfang
Startseite | Glossar | Gästebuch | Forum | Impressum | FAQ | Inhalt |