ad initium | home |
<< | Index |
Sex aetatibus mundi tempora distinguntur:
Prima aetas ab Adam usque ad Noe continens generationes decem, annos vero MDCLVI; quae tota periit diluvio, sicut infantiam mergere solet oblivio.
Secunda a Noe usque ad Abraham generationes similiter complexa decem, annos autem CCXII; quae in lingua inventa est, id est hebraea, a pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae et nomen inde accepit quod fari, id est loqui, non potest.
Tertia ab Abraham usque ad David generationes XIIII, annos vero DCCCCLII continens; et quod ab adolescentia incipit homo posse generare Mattheus generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est.
Quarta a David usque ad transmigrationem babylonis generationibus aeque iuxta Mattheum XIIII, annis autem CCCCLXXIII, porrecta, a qua regum tempora coeperunt, iuvenilis enim dignitas regno est habilis.
Quinta deinde usque ad adventum salvatoris in carnem generationibus et ipsa XIIII, porro annis DLXXXIX, extenta, in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs hebraea quassatur.
Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum vel temporum serie certa sed, ut aetas decrepita ipsa, totius saeculi morte finienda.
ad initium | home |
<< | Index |