Beda Venerabilis: De Temporibus Liber
XV: De sacramento temporis paschalis
Ideo autem pascha non ad eundem redit anni diem sicut tempus dominicae nativitatis, quod ibi nativitatis ipsius memoria tantum solemnis habeatur. Hic vero vitae venturae et mysteria celebrentur et munera capiantur, unde et nomen ipsum paschae transitum de morte ad vitam significans. Congruum quoque mysteriis tempus inquirit:
primo, ut aequinoctio transcenso tenebrae mortis a vera luce vincantur;
deinde, ut primo mense anni qui dicitur mensis novorum vitae novae gaudia celebrentur;
tertio, ut resurrectio die tertio facta et tertio tempore saeculi, id est sub gratia manifesta, cum iam ante legem et sub lege in prophetico lateret aenigmate, in tertia lunae septimana veneretur, cum et ipsa tunc lunae conversio mentis gloriam de terrenis ad caelestem doceat mutari contuitum;
adque ad ultimum, ut dies dominica conditione lucis insignis et triumpho Christi veneranda nostra quoque resurrectione nobis exoptabilis in memoriam revocetur.