Beda Venerabilis: De Temporibus Liber

ad initium  home
<< Index >>

 

XIV: Argumenta titulorum paschalium

Si vis nosse quot sunt anni ab incarnatione domini, scito quot fuerint ordines indictionum, utputa quinto anno Tiberii principis XLVI; hos per XV multiplica, fiunt DCXC; adde semper regulares XII, quia quarta indictione secundum Dionysium dominus natus est, et indictionen anni cuius volueris, utputa in praesenti unam, fiunt DCCIII. Isti sunt anni nativitatis domini.

Si vis scire quota est indictio, sume annos domini et adice tria; partire per XV, et quod remanserit ipsa est indictio anni praesentis.

Si vis scire quot sint epactae lunares, partire annos domini per XVIIII, et quod remanserit multiplica per XI; item partire per triginta, et remanent epactae.

Si vis scire concurrentes septimanae dies, sume annos domini et eorundem quartam partem adice; his quoque quattuor adde quia quinque concurrentes fuerunt anno nativitatis domini; hos partire per septem et remanent epactae solis.

Si vis scire quotus sit annuns circuli decemnovenalis, sume annos domini et unum addens quia secundo eiusdem anno natus est; partire per XVIIII et quod remanserit ipse est annus circuli decemnovenalis.

Si vis scire quotus cyclus lunaris est, sume annos domini et, duo subtrahens, divide per XVIIII; et quod remanserit ipse est annus circuli lunaris.

Si vis nosse bissextilem annum, partire annos domini per IIII; quantum remanserit tot sunt anni a bissexto.

His ergo ad certum inventis facile diem paschae lunamque reperies. Quod si a praesenti post aliquot annos, verbi gratia post C, pascha scire velis, epactas tamen et concurrentes solis dies inveniere, sufficit partire autem centum per XVIIII et remanent V; illas ergo scito epactas centesimo quas quinto anno futuras. Eodem modo centum per XXVIII dividens eas centesimo quas XVI anno concurrentes solis invenies.


ad initium  home
<< Index >>