Beda Venerabilis: De Temporibus Liber

ad initium  home
<< Index >>

 

XIII: Continentia circuli eiusdem

Cyclus idem paschalis VIII est lineis communitus:
Primus ordo continet annos ab incarnatione domini, unius singulis annis augmento crescentes.
Secundus indictiones Romanorum, quae in se semper XV annorum cursu revolvuntur.
Tertius epactas XI lunares, quae per singulos annos solares ad cursum lunae succrescunt et ad lunam kalendarum quaerendam semper adiciuntur, positae XI kal. aprilium.
Quartus concurrentes septimanae dies, quae positae VIIII kal. apr. propter dispendium bissexti, necessario XXVIII annis implentur; quarum ratio cogit cyclos decemnovenales XXVIII describi ut singulae concurrentes singulos cyclos inchoent, totaque summa paschalis calculi DXXXII annis explicetur.
Quintus cyclum lunarem, quem tribus annis demcemnovenalis praecedit XVIIII annis etiam ipse comprehensus.
Sextus XIIII lunas, qua veteres pascha faciebant, quae a duodecimo kal. aprilium usque in XIIII kal maiarum vario discursu vagantes, tempus incensionis ab iduum martiarum usque in nonas apriles accipiunt. A XIIII autem luna usque ad XIIII anni sequentis dies sunt CCCLIIII si communis annus est, si embolismus CCCLXXXIIII.
Septimo dies dominici pascha reperiunt ab XI kal. aprilium usque in VII kal. maiarum, ob rationem embolismorum licenter extenti.
Ultimo luna festi paschalis a XV usque in XXI propter diem dominicum variata.

[Adimit enim saltus noctem, addit vero aetatem quae per omnem cyclum adolevit. Sed in hoc nox adimitur, quod ante luna deficit computatur. Naturaliter vero nox ipsa perseverat quae nox initium est futuri anni et cycli incipientis exordium. Propter quod idem ultimus annus epactas XVIII tunc retinens, primo anno non XI ut in caeteris annis fieri solet, sed XII dies accommodat; et quia XXX dierum fine revolvuntur nulla epacta in principio cycli ponitur.}


ad initium  home
<< Index >>