Beda Venerabilis: De Temporibus Liber
XII: De saltu lunae
Saltum lunae locus et hora citior incensionis eius per XVIIII annos efficit; quamvis enim quidam, singulas lunas XXVIIII semis diebus computantes, incensiones earum medio diei et medio noctis semper alternent, non ihn hoc tamen veritatem naturae sed calculandi facilitatem inquirunt. Nam si naturam quaereas luna primi mensis, quae nunc meridie, et secundi, quae nunc in medio noctis, accenditur, anno futuro hora et decem momentis et dimidio momenti et nonadecima parte dimidii momenti ante medium diei vel noctis illustrantur. Haec tamen distinctio non ad certum embolismi vel communis anni terminum, sed ad aequam divisionem XVIIII tendit annorum. Sicque per XVIIII annos lunaris accensio sese praeoccupando unius diei spatium, amittens ultimum decemnovenalis cycli annum CCCLXXXIII diebus facit computari. Quod si facere negligas per XV decemnovenales cyclos XV tibi luna ubi prima putatur occurret.