Beda Venerabilis: De Temporibus Liber
XI: De circulo decemnovenali
Cyclum decemnovenalem propter XIIII lunas paschales nicaena synodus instituit, eo quod ad eundem anni solaris diem unaquaeque luna per XVIIII annos CCXXXV circumacta vicibus inerrabili cursu redeat. Qui dividitur in ogdoadas et hendecadas, hoc est in VIII et XI annos; octo enim anni lunares totidem annos solares duobus tantem diebus transcendunt, quorum alter ad explementum occurrit hendecadis alter ratione saltus absumitur, alioquin hendecas solaris uno die transcenderet lunarem. Licet quidam violenter hos dies ex bissextis octo annorum supplere nitantur; cum bissextus soleat in mense februario soli superfusus et lunae futuro tempori nihil praeiudicare, et ipsi nullum hendecadi bissextum addant. Ut ergo apertius dicam, duo lunae dies qui supersunt in ogdoade duos qui desunt in hendecade complebunt.