Beda Venerabilis: De Temporibus Liber
VII: De solstitio et aequinoctio
Solstitia et aequinoctia bina putantur VIII kal. ianuarii et iulii aprilisque et octobris; octavis scilicet in partibus capricorni, cancri, arietis, et librae. Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Vario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales et octe partes unius horae colligit, Alexandriae vero XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur. Id quod cogit ratio credi solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto. Quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit sex dierum navigatione in septentrione a Britannia distante.