Beda Venerabilis: De Temporibus Liber

ad initium  home
<< Index >>

 

VI: De mensibus Romanorum

Romani, auctore Romulo, decem mensibus annum, diebus vero CCCIIII, agebant. Qui primum mensem genitori suo Marti dicavit; secundum ab apertione frugum nominavit aprilem; tertium Maiae matri Mercurii, quartum Iunoni sacravit. Quintili et sextili, qui nunc a nativitate Iulii Caesaris et Augusti triumpho nuncupantur, et caeteris sequentibus a numero nomen imposuit. Quorum initia kalendas appellavit quia tunc calata, id est vocata, in capitolium plebe dicto quinquies vel septies verbo calo, id est voco, quot dies superessent ad nonas pronunciabatur. Nonas autem quod nono ante idus die confluerent in urbem scituri quid esset eo mense faciendum. Porro idus diem qui medium dividit mensem, iduare enim etrusca lingua dividere est. His Numa duos menses adiciens, ianuarium a Iano, februarium a Februo deo lustrationum nominando, CCCLIIII diebus annum ad cursum lunae disposuit. Quem Iulius Caesar undecim diebus adiectis, sicut hodie servatur, instituit.


ad initium  home
<< Index >>