Beda Venerabilis: De Temporibus Liber

ad initium  home
<< Index >>

 

V: De mense

Mensis lunaris incremento lunae senioque conficitur, dum XXVIIII semis diebus paulo plusquam zodiacum peragit, sed facilitas computandi tricenis et undetricenis diebus lunae menses alternat. Solaris autem mensis XXII horis est amplior; ex quibus XI epactarum dies accrescunt quibus sol lunae cursum singulis annis exsuperat, duodecies enim viceni et bini CCLXIIII faciunt et undecies viceni et quaterni eundem numerum complent. Sed Hebraei menses a luna nascente, Romani a kalendis incipiunt. Aegyptii a quarto kalendarum septembrium usque in nonum kalendarum earundem, XXX diebus suos menses punantes; residios quinque dies intercalares appellant. Qui primi ad solis cursum menses terminare coeperunt ne lunae velocior et dubius cursus impedimentum eis faceret calculandi.


ad initium  home
<< Index >>