Beda Venerabilis: De Temporibus Liber
IIII: De hebdomada
Hebdomada septem diebus constat; octavus autem idem primus est ad quem reditur, eoque rursus hebdomada semper orditur. His nomen gentilitas a planetis indidit, habere se credens a Sole spiritum, a Luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium et linguam, a Iove temperantiam, a Venere voluptatem, a Saturno tarditatem. Sed sanctus Silvester ferias appellari constituiut, primum diem dominicum, nuncupans imitatus hebraeos, qui primam sabbati, secundam sabbati, et sic caeteras a numero nominant. Apud quos hebdomada totidem etiam annis peragitur, qui hebdomadam quoque hebdomadarum in diebus. Similiter habebant et annis quinquagesimum diem pentecosten, annum vero iubeleum, id est libertatem, vocantes.