Beda Venerabilis: De Temporibus Liber
III: De nocte
Nox est solis absentia terrarum umbra conditi, mortalibus ad requiem facta ne opere diutino avida deficeret humanitas, ubi rigidior ibi et ad opera minuenda et membra fovenda prolixior.
Cuius partes sunt septem:
Crepusculum, id est dubia lux inter lucem et tenebras, nam creperum dubium dicimus;
Vesperum, apparente stella huius nominis;
Conticinium, quando omnia silent;
Intempestum, quod est medium et inactuosum noctis tempus;
Gallicinium, quando gallus resonat;
Matutinum, inter abscessum tenebrarum noctis et aurorae adventum;
et Diluculum, quasi iam incipiens parva diei lux. Hace et aurora solem praecedens.