Beda Venerabilis: De Temporibus Liber
VIII: De temporibus
Tempora sunt vices mutationum, quibus sol accedendo vel recedendo anni temperat orbem. Hiems enim illo longius morante frigidus est et humidus; ver illo redeunte humidus et calidus; aestas illo superfervente calidus et siccus; autumnus illo decidente siccus et frigidus. Haec antiqui sexto die ante idus februarias et maias augustasque et novembres inchoabant, ut solstitia et aequinoctia in medio essent temporum. Ver autem oriente comparatur quia tunc ex terris omnia oriuntur; aestas meridiano eo quod pars eius calore flagrantior sit; autumnus occiduo eo quod ob confinium caloris et frigoris graves morbos habeat; hiems septentrioni eo quod frigore torpeat.