Beda Venerabilis: De Temporum Ratione
Caput III:
De minutissimis temporum spatiis
Hora duodecima pars diei est: siquidem XII horae diem complent, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei: si quis ambulaverit in die non offendet? Ubi quamvis allegorice se diem, discipulos vero qui a se illustrandi fuerant, horas appellaverit, solito tamen humanae computationis ordine numerum definivit horarum. Verum notandum est, quia si omnes anni dies duodenis horis supputentur, aestivos necesse est dies longioribus, brumales vero brevioribus horis includi. Si vero omnes horas aequiparare, hoc est, aequinoctiales habere volumus, brumali diei nihilominus pauciores, et aestivo plures necesse est tribuamus. Recipit autem hora IV punctos, X minuta, XV partes, XL momenta, et in quibusdam lunae computis V punctos. Non enim hae divisiones temporum naturales, sed videntur esse conductivae. Nam calculatores cum necesse esset vel diem in XII vel horam in IV, aut X, aut XV, aut XL, aut in alias quaslibet minores maioresve quid distribuere particulas, quaesiere sibi vocabula, quibus id quod volebant nuncupare, et alterutrum dignoscere possent, horam videlicet appellantes, quod certi temporis ora, id est, terminus sit: sicut et vestimentorum, fluviorumque, maris quoque fines oras vocitare solemus. Punctos vero a parvo puncti transcensu, qui fit in horologio, minuta autem a minore intervallo vocantes. Partes a partitione circuli Zodiaci, quem tricenis diebus per menses singulos findunt. Porro momenta a motu siderum celerrimo nuncupantes, cum aliquid sibi brevissimis in spatiis cedere atque succedere sentitur. Minimum autem omnium, et quod nulla ratione dividi queat tempus, atomum Graece, hoc est, indivisibile sive insectibile, nominant: quod ob sui pusillitatem grammaticis potius quam calculatoribus visibile est: quibus cum versum per verba, verba per pedes, pedes per syllabas, syllabas per tempora dividant, et longae quidem duo tempora, unum brevi tribuant, ultra in quod dividant non habentibus, hoc atomum nuncupari complacuit. Attamen mathematici in explorandis hominum genituris, ad atomum usque pervenire contendunt, dum Zodiacum circulum in XII signa, signa singula in partes XXX, partes item singulas in punctos XII, punctos singulos in momenta XL, momenta singula in ostenta LX distribuunt, ut, considerata diligentius positione stellarum, fatum eius qui nascitur quasi absque errore deprehendant. Quae quia vana, et a nostra fide aliena est observatio, neglecta ea videamus potius quo, Apostolus ad celeritatem resurrectionis intimandam huiusmodi temporis vocabulo utitur, dicens: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in novissima tuba. Nec praetereundum est, quia etsi calculatores necessario discernant, plurimi tamen scriptores indifferenter brevissimum ilud temporis spatium, quo palpebra oculi nostri moveri potest, quod in ictu pungentis transcurrit, quod secari et dividi nequit, nunc momentum, nunc punctum, nunc atomum vocant.