Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen

 

Caput IV:
De ratione unicarum

Unicarum quoque divisionem nosse, quae non minus temporibus rebusve aliis quam nummis est apta, computandis, non ignobilis inventio est. Quibus quia et dispersae passim historiae, et ipsa sacra Scriptura utitur, nomina pariter et figuras eorum, paucis affigere curavimus.

Libra, vel As, sive assis, duodecim unciae.
Deunx, sive Labus, undecim unciae.
Decunx, vel Dextans, decem unciae.
Dodrans, sive Dodras, novem unciae.
Bes, sive Bisse, octo unciae.
Septunx, sive Septuns, septem unciae.
Semis, sex uniciae.
Quincunx, sive Quinquus, quinque unciae.
Triens, sive Treas, quatuor unciae.
Quadrans, sive Quadras, tres unciae.
Sextans, sive Sextas, duae unciae.
Sexcunx, sive Sescuncia, una unica et semis.
Uncia, viginti quatuor Scrupuli.
Semuncia, duodecim scrupuli, id est tertia pars unciae.
Duae sextulae, sive sesclae, octo scrupuli.
Sicilicus, sex scrupuli.
Sextula, sive Sescla, quatuor scrupuli.
Dimidia sextula, sive Sescla, duo scrupuli.
Scrupulus sex siliquae.

Ilaec (inquam) ponderum vocabula, vel characteres, non modo ad pecuniam mensurandam, verum ad quaevis corpora sive tempora dimetienda conveniunt. Unde et ratio vel mos obtinuit, ut in cautione computorum, pueri unum et duo, saepius asse et dipondio mutentur: item tressis, quartussis, quincussis, sextussis, septussis, et caetera huiusmodi, quasi tres asses, vel quatuor asses proferant: et in eumdem modum sequentia numerorum quam plurima. Sive igitur horam unam, sive diem integrum, sive mensem, sive annum, sive certe aliud aliquod maius minusve temporis spatium in duodecim partire vis, ipsa duodecima pars uncia est: reliquas undecim, deuncem appellant. Si in sex partiris, sexta pars sextans: quinque reliquae, dextans, vel (ut alii) distas vocantur. Si in quatuor, quarta pars, quadrantis nomen obtinet: residuae tres, dodrantis nomen accipiunt. Et huius disciplinae regula solvitur, quod plerosque turbat imperitos: quia Philippus in expositione beati Job aestum maris Oceani quotidie bis venire describens, adiunxerit hunc aequinoctialis horae dodrante transmisso, tardius sine intermissione, sive die venire, sive nocte. Porro si per tria quid dividere cupis, tertiam partem trientem, duas residuas bissem nuncupabis. Si per duo, dimidium semis appellatur. Sic et caetera, quae verbo melius colloquentis, quam scribentis stylo disci pariter et doceri queunt. Item de corporibus, sive milliarium, sive stadium, sive iugerum, sive perticam, sive etiam cubitum, pedemve aut palmam partiri opus habes, praefata ratione facies. Denique et in Exodo, dimidium cubiti semis appellatur narrante Moyse, quod habuerit arca testamenti duos semis cubitos longitudinis, et cubitum ac semissem altitudinis. Et in Evangelio, quarta pars totius mundani corporis, id est terra, mystice quadrantis nomine censetur, cum mittendo in poenam peccatori dicitur: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, id est donec luas terrena peccata, ut beatus Augustinus exponit: <<Hoc enim (inquit) peccator audivit: Terra es, et in terram ibis.>> Quarta siquidem pars distinctorum membrorum huius mundi, et novissima terra invenitur, ut incipias a coelo, secundum aerem numeres, aquam tertiam, quartam terram. Qui etiam in expositione ubi scriptum est: Erat autem Parasceve paschae, hora quasi sexta, huiusce disciplinae meminit, dicens: <<Non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta,>> id est peracta quinta, et aliquid de sexta esse coeperat; nunquam autem isti dicerent: Quinta et quadrans, aut quinta et triens, aut quinta et semis, aut aliquid huiusmodi.



ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen