Beda Venerabilis: De Temporibus Liber

ad initium  home
<< Index >>

 

I: De momentis et horis

Tempora momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculis et aetatibus dividuntur. Momentum est minimum atque angustissimum tempus a motu siderum dictum, est enim extremitas horae in brevibus intervallis cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora graecum nomen est et tamen latinum sonat, hora enim finis est temporis sicut et horae sunt fines maris, fluviorum, vestimentorum. Constat autem quattuor punctis, decem minutis, XL momentis. Et notandum propter errorem cavendum quod computus partim natura, partim auctoritate vel consuetudine nitatur: natura, ut annum communem duodecim menses lunares habere; consuetudine, ut menses triginta diebus computari; auctoritate, ut hebdomadam septem feriis constare.


ad initium  home
<< Index >>