Beda Venerabilis: De Temporum Ratione
Caput LXI:
De die dominico Paschae
Septimo decennovenalis circuli titulo dies Paschae Dominicus comprehenditur, qui de dominica nostri Salvatoris resurrectione a mortuis exordium coepit; Nam cum in Veteri Testamento tribus argumentorum indiciis paschale tempus sit observari praeceptum, videlicet ut post aequinoctium, ut mense primo, ut tertia eius septimana, id est, a vespera decimae quartae lunae, quod est initium decimae quintae, usque in vesperum, id est, terminum vigesimae primae celebretur, quarta in eiusdem observatione regula est nobis a tempore dominicae resurrectionis imposita, ut cum aequinoctio transcenso lunam primi mensis decimam quartam vespere ortum facere viderimus, non statim ad faciendum Pascha prosiliamus, sed Dominicum diem quo ipse Pascha, id est, transitum de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena ad gloriam, resugendo facere dignatus est, expectantes, in ipso tandem congrua Paschae solennia celebremus. Quod si quis obiecerit, non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertiae in eo septimanae posuisse legiferum, sciat quia etsi aequinoctium nominatim non exprimit, hoc tamen ipso quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecipit, aequinoctii transcensum plenaria ratione depromit, quoniam absque ulla dubietate constat eam quae prima transito aequinoctio plenum suum globum ostenderit, primi mensis existere lunam. Quoties ergo diem Dominicum mox adventante decima quinta luna habemus, nil nostrum tempus paschale a legali dissonat, quamvis aliis sacramentorum generibus eiusdem paschae solennia colimus. Quoties vero secundo, vel tertio, vel quarto, vel quinto, vel sexto, vel septimo ab hinc die idem Dominicus occurrerit, ne sic quidem legem aut prophetas solvimus, sed evangelicae potius gratiae sacramentis adimplemus: Quia enim et Salvator noster,sicut Theophilus, cuius supra memini, venerabilis Alexandriae episcopus scribit, decima quarta quidem est traditus luna, hoc est, quinta post Sabbatum, decima quinta autem crucifixus, die tertia resurrexit, hoc est decima septima luna, quae tunc in Dominica die videtur inventa, sicuti et ex Evangeliorum observatione comperimus. Habemus ergo solatium quo recte facere Pascha possimus, etiam si dilatio fuerit consecuta propter incurrentem necessitatem, ut si decima quarta primi mensis in Sabbato evenerit luna, aut si in aliis ante Sabbatum diebus septimanae sequentis acciderit, sine dubitatione Pascha celebremus. Si vero in Dominicum inciderit, omni modo in septimanam sequentem, ut saepius dictum est, differamus, propter eas quas praefati sumus causas. His ergo demonstratis atque patefactis, hoc etiam considerandum est, quod et lex frequenter causa necessitatis eos qui constrictione temporis quadam non potuerunt in primo mense Pascha celebrare, secundo idem facere praecipit; melius enim est in necessitate positos superiora quam inferiora sectari, quoniam inferiora a superioribus continentur, superiora autem ab inferiori numero non includuntur, illud iterum quod iam posuimus declarantes, quod decimus numerus nonum intra se contineat, nonus autem decimum continere non possit. Quod si lex ad secundum mensem transire nos praecipit, si non possimus sanctum Pascha primo mense celebrare propter quasdam necessitates, non intelligo cur non si decima quarta in Dominicum diem incurrerit luna, in septimanam sequentem rationabiliter dilationem Paschae facere debeamus, manente et primo mense et decima quinta luna in qua Salvator crucifixus est, manente etiam et septima decima quando post triduum resurrexit. Ubi autem primum Domenicus resurrectionis Christi dies fuerit, varie refertur, et quidem, ut supra memoravimus, quidam VIII Calendarum Aprilium, sed alii VI, nonnulli V Calendarum earundem die, fuisse asseverant. Ubi notandum quia si octava Calendarum memoratarum, ut antiquiores scripsere, resurrectio Domini facta est, quintus profecto circuli decennovenalis tunc agebatur annus, habens concurrentes VII et lunam decimam quartam, sicut semper XI Calendarum Aprilium. Si autem VI Calendarum Aprilium Dominus resurrexit, tertius decimus circuli praefati annus extitit, V habens concurrentes, et lunam decimam quartam, ut semper nono Calendarum Aprilium. Porro si quinto Calendarum suprascriptarum resurrectio celebrata est Christi, secundus circuli decennovenalis existens annus concurrentes habebat quartam et lunam decimam quartam, sicut semper octavo Calendarum Aprilium, quae cunctae decimae septimae lunae, in qua die Dominica prima sacrosanctae resurrectionis sunt acta mysteria, cursu panduntur indubio: tantum diligentissime cavendum, ne hanc decima sexta luna, ut quidam, patratam confirmando, non solum inevitabile nostrae calculationis dispendium, sed et gravissimum catholicae fidei incurramus periculum.