ad initium | home |
<< | Index | >> |
Anmerkungen |
Quinta circuli decennovenalis regione lunaris cyclus includitur, a quarto eas incipiens, et tertio completur in anno, qui proprie Romanorum est, et ad mensem Januarium pertinens; nam sicut annus quisque decennovenali circuli propter legalem Hebraeorum observationem a paschali mense inchoat, ibidemque finitur, ita et hic Romanorum institutione a luna Januarii mensis inchoat, atque ibi desinit, sicut ille, sic et iste, primum et secundum communes annos, tertium habet embolismum, quartum et quintum communes, sextum embolismum, septimum communem, octavum embolismum. Hendecas quoque cycli lunaris instar decennovenalis circuli VII annos communes, et IV habet embolismos. Et habent communes anni menses lunares XII, id est, dies trecentos quinquaginta tres. Embolismi autem menses tredecim, dies videlicet trecentos octuaginta quatuor, praeter unum duntaxat septimum decimum cycli huius annum, qui est decennovenalis primus in quo unus dies ratione saltus lunaris intercipitur. Quod ut manifestius fiat, singulorum ex ordine cursum videamus annorum, et quod Dionysius in mense paschali, nos in Januario, facere curemus.
Anno lunari primo, decennovenali quarto, a Calendis Januariis, usque in XIII Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIII.
Anno lunari II, decennovenali V, a XII Calendas Januarias, usque V Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari III, decennovenali VI, a IV Idus Decembris, usque in V Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari IV, decennovenali VII, a IV Calendas Januarias, usque in XVI Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari V, decennovenali VIII, a XV Calendas Januarias, usque in VIII Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari VI, decennovenali IX, a VII Idus Decembris, usque in VIII Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari VII, decennovenali X, a VII Calendas Januarias, usque in XIX Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari VIII, decennovenali XI, a XVIII Calendas Januarias, usque in IV Nonas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari IX, decennovenali XII, a III Nonas Januarias, usque in XI Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari X, decennovenali XIII, a X Calendas Januarias, usque in III Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XI, decennovenali XIV, a II Idus Decembris, usque III Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCCLXXXIV.
Anno lunari XII, decennovenali XV, a II Calendas Januarias, usque in XIV Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XIII, decennovenali XVI, a XIII Calendas Januarias, usque in VI Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XIV, decennovenali XVII, a V Idus Decembris, usque in VI Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Anno lunari XV, decennovenali XVIII, a V Calendas Januarias, usque in XVII Calendas Januarias, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XVI, decennovenali XIX, a XVI Calendas Januarias, usque in Nonas Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XVII, decennovenali I, a Nonis Decembris, usque in X Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCCLXXXIV.
Anno lunari XVIII, decennovenali II, a IX Calendas Januarias, usque in II Idus Decembris, quia communis est, fiunt dies CCCLIV.
Anno lunari XIX, decennovenali III, ab Idibus Decembris, usque in II Calendas Januarias, quia embolismus est, fiunt dies CCCLXXXIV.
Idcirco autem septimi decimi lunaris anni computus ab ipse quo prior explicitus est annus die incipit, et non a sequente ut caeterorum, ne propter saltum lunae, quem dicunt, unus eidem anno dies deesse videatur. Quod ipsum Dionysius decennovenalem cyclum huiusmodi ordine percurrens edocuit, ab eodem die quo ultimi conclusit anni metas primi inchoando principium.
ad initium | home |
<< | Index | >> |
Anmerkungen |