Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen

 

Caput XLVII:
De annis dominicae Incarnationis.

Primo decennovenalis circuli versu temporum ordo praefigitur, quem Greci calculatores a Diocletiani principis annis observavere. Sed Dionysius venerabilis abbas Romanae urbis, et utriusque linguae Graecae videlicet ac Latinae non ignobili praeditus scientia, paschales scribens circulos, noluit eis, sicut ipse testatur, memoriam impii et persecutoris innectere, sed magis elegit ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi annorum tempora praenotare, quatenus exordium spei nostrae notius nobis existeret, et causa reparationis humanae, id est, passio Redemptoris nostri evidentius eluceret. Qui in primo suo circulo quingentesimum tricesimum secundum dominicae Incarnationis annum in capite ponendo, manifeste docuit secundum sui circuli annum ipsum esse quo eiusdem sacrosanctae Incarnationis mysterium coepit. Quia enim lunaris circulus decennovenalis est, solaris autem XX et VIII conficitur annis, multiplicatis per se invicem ambobus, summa DXXX et II colligitur annorum. Qua tandem replicata, totus solaris lunarisque recursus ordo in se sua per vestigia revolvitur, eandemque decennovenalis lunarisque cycli annum, easdem epactas lunae, solis quoque dies concurrentes, eandem quartam decimam lunam, eundem dominicae Paschae diem ac lunam ipsius ex ordine restituens. Quod etiam Victorius, quamvis alterius institutionis, paschalem condens, descripto tot annorum circulo, manifeste probavit. Quia ergo secundo anno circuli quem primum Dionysius scripsit, quingentesimus tricesimus tertius ab incarnatione Domini completus est annus, ipse est nimirum iuxta concursus siderum ille in quo incarnari dignatus est, quia hic secundus annus decennovenalis octavus decimus est cycli lunaris, XI habens epactas, V concurrentes septimanae dies, lunam paschae decimam quartam VIII Calendas Apriles; omnia tunc fuere simillima, et si esset qui tunc Pascha more nunc Ecclesiis usitato die Dominica faceret, ipsa nimirum dies, quo modo hic adnotatum est, VI Calendas Apriles veniret, ac lunam haberet decimam sextam. Denique Dionysius ipse nobis quodammodo tacite quae dicimus in paschalibus quae scripsit argumentis ostendit, ubi ad inveniendum quotus sit annus circuli decennovenalis, sumere annos Domini, et priusquam hos per X et IX partiamur unum praecipit adiicere, significans illo incarnato unum circuli decennovenalis annum iam fuisse completum. Item ad sciendum quotus sit annus cycli lunaris, sumere monet annos Domini, et subtrahere semper duo, ac sic per X et IX partiri, ut, videlicet, duobus qui reliqui tunc erant annis sublatis, caeteros calculatos per nonam decimam partem dividens, quod reliquum foret teneret; porro ad investigandum quot sint epactae lunares, annos Domini rite sumere, dividere, multiplicare. Item dividere, sed nullo dempto vel addito, iubet, quia nimirum secundo decennovenalis cycli anno, incipientes epactae, ad inveniendum suum statum, addi quid vel demi de annis Domini qui secum inchoaverant, minime poscebant. Item si velimus scire adiectiones solis, id est, concurrentes septimanae dies, sumere annos Domini iubet, et addita quarta parte, IIII insuper regulares semper adiicere docet, ac sic tandem per VII partiri, quia nimirum V erant concurrentes anno quo natus est Dominus, ut et computandi fixa series procurrere posset, necesse habeat computator IIII quae praecesserunt annectere. His igitur ita se habentibus, annum passionis dominicae diligenter inquirere, nec ignota quaerendi via est, si non computus erat alicubi. Habet enim, ni fallor, Ecclesiae fides, Dominum in carne paulo post quam XXXIII annis usque ad sua tempora passionis vixisse, quia videlicet XXX annorum fuerit baptizatus, sicut evangelista Lucas testatur, et tres semis annos post baptisma praedicaverit, sicut Johannes in Evangelio suo non solum commemorato redeuntis Paschae tempore perdocet sed et idem in Apicalypsi sua. Daniel quoque in suis visionibus prophetice designat. Sancta siquidem Romana et apostolica Ecclesia hanc se fidem tenere et ipsis testatur indiculis, quae suis in cereis annuatim scribere solet, ubi tempus dominicae passionis in memoriam populis revocans, numerum annorum triginta semper et tribus annis minorem quam ab eius incarnatione Dionysius ponat, adnotat. Denique anno ab eius incarnatione iuxta Dionysium septingentesimo primo, indictione quarta decima, fratres nostri qui tunc fuere Romae, hoc modo se in natali Domini in cereis sanctae Mariae scriptum vidisse, et inde descripsisse referebant: <<A passione Domini nostri Jesu Christi anni sunt DCLXVIIII.>> Quoniam igitur, ut supra memoravimus, DXXXII annis circulus paschalis circumagitur, his adde XXXIII vel potius XXXIIII, ut illium ipsum quo passus est Dominus attingere possis annum, fiunt DLXVI. Ipse est ergo annus dominicae passionis et resurrectionis a mortius. Quia sicut quingentesimus tricesimus tertius primo, ita quingentesimus sexagesimus sextus tricesimo quarto per universos solis et lunae concordat discursus. Et ideo circulis beati Dionysii apertis, si quingentesimum sexagesimum sextum ab incarnationis Domini contigens annum, quartam decimam lunam in eo IX Calendarum Aprilium quinta feria repereris, et diem Paschae dominicum VI Calendarum Aprilium luna decima septima, age Deo gratias, quia quod querebas, sicut ipse promisit, te invenire donavit. Nam quod Dominus XV luna feria sexta crucem ascenderit, et una Sabbatorum, id est, die Dominica resurrexerit a mortuis, nulli licet dubitare catholico, ne legi, quae per agnum paschalem decima quarta die primi mensis ad vesperam immolare praecepit, pariter et Evangelio, quod Dominum, eadem vespera tentum a Judaeis, et mane sexta feria crucifixum ac sepultum, prima Sabbati resurrexisse perhibet, videatur incredulus. Quod autem VIII Calendarum Aprilium crucifixus, VI Calendarum earundem die resurrexerit, multorum late Doctorum ecclesiasticorum constat sententia vulgatum. Quamvis Theophilus Caesarensis, antiquus videlicet vicinusque apostolicorum temporum doctor, in epistola synodica quam adversus eos qui decima quarta luna cum Judaeis Pacha celebrabant, una cum caeteris Palaestinae episcopis scripsit, ita dicit: <<Et impium non est ut passio dominica tanti sacramenti mysterium foras limitem excludatur. Passus namque Dominus ab XI Calendas Apriles, qua nocte a Judaeis est traditus, et ab VIII Calendas Aprilis resurrexit. Quomodo tres dias foras terminum excludentur?>> Constitutumque est in illa synodo ut ab XI Calendas Apriles usque in VIII Calendas Maias Pascha debet observari, ut in eodem libro superius scriptum est. Nam Galli quacunque die VIII Calendas Aprilis fuisset, quando Christi resurrectio fuisse tradebatur, pascha semper celebrabant. Sin vero annum qualem quaerebas, in loco quem putabas invenire non poteris, vel Chronographorum incuriae, vel tuae potius tarditati culpam adscribe, tantum diligentissime cavens, ne Chronicorum scripta defensando intemerabile legis vel Evangelii testimonium videaris impugnare, dicendo Dominum salvatorem vel XV vel XVI imperii Tiberii Caesaris, vel XXIX aut XXX suae aetatis anno sacrosanctum crucis subisse mysterium, cum Evangelia manifeste significent XV anno Tiberii praecursorem Domini praedicare coepisse, ipsumque mox inter alios baptizasse Jesum, incipientem iam fieri quasi XXX annorum.




ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen