Beda Venerabilis: De Temporum Ratione
Caput XL:
Quare sexto Calendas martias intercaletur.
Ob hoc autem bissexti diem in mense Februario placuit intercalare Romanis, quia hic brevior caeteris et extremus anni mensis erat. Verum ideo nondum expleto eo, quemadmodum Aegyptii et Graeci decurso totius anni sui curriculo facere volebant, ne omninio discissa lege sua veteri, initium Martii mensis a Februarii fine se iungerent, Ideo non ante sextum Calendarum Martiarum diem, quia Deum Terminum colentes, Terminalia sacra, quae vicesimo tertio mensis eiusdem die semel instituerant, in alium diem mutare prorsus non audebant, sed iis rite celebratis, sic tandem necessarios aliquandiu perplures, crescente autem per aetates saeculi peritia, unum quadrantis interponebant diem. Heu, miseri desipientes! qui nescientes eum cuius regni non erit finis, qui dixit; Ego sum principum, quod et loquor vobis, terminum divino cultu honorandum, et ei sacra ac sacrificia credabant agenda. Sed multo miserius dementes qui habentes promissionem regni coelestis, his potius quae termino sunt obnoxia adhaerere perituri quam ad aeterna volunt properare, sine fine victuri.