Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>

 

Caput XXVII:
De magnitudine, vel defectu solis et lunae

De magnitudine vel defectu solis sive lunae, Plinius Secundus in opere pulcherrimo naturalis Historiae ita describit: <<Manifestum est solem interventu, lunae occultari, lunamque terrae obiectu, ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae, terraque lunae. Hac subeunte repentinas obduci tenebras, rursumque illius umbra sidus hebetari; neque enim aliud esse noctem quam terrae umbram. Stati autem atque non menstrui sunt utrique defectus, propter obliquitatem signiferi, lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in scrupulis partium congruente siderum moto. Haec ratio mortales animos subducit in coelum, ac velut inde contemplationibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detigit; non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. Certior ex utroque vastitas solis aperitur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari immensum esse, qui arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum millia umbras paribus iaciat intervallis, tanquam toto spatio medius.>> Et paulo post: <<Certum est, inquit, solis defectum, non nisi novissima, primave fieri luna, quod vocant coitum, lunae autem non nisi plena semperque citra quam proxime fuerit; omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus, statuis diebus horisque sub terra; nec tamen eum superne fiant ubique cerni, aliquando propter nebulam, saepius globo terrae obstante convexitatibus mundi, intra ducentos annos Hipparchi sagacitate compertum est.>> Sed ne gentilis tantum viri dictis videamur consummare capitulum, etiam Ecclesiae doctores quid de hoc senserint quaeramus. Beatus Hieronymus interpretans Evangelii sententiam, qua dictum est in Domini passione tenebras factas super terram: <<Qui scripserunt, inquit, contra Evangelia, suspicantur deliquium solis, quod veris aestatisque temporibus accidere solet, discipulos Christi ob imperitiam super resurrectione Domini interpretatos, cum defectus solis nunquam nisi ortu lunae fieri soleat; nulli autem dubium est, Paschae tempore lunam fuisse plenissimam.>>


ad initium  home
<< Index >>