Beda Venerabilis: De Temporum Ratione
Caput XXVI:
Qua ratione luna cum sit situ inferior, superior sole aliquoties videatur
Nec mirari opus est, cum lunam per Australia signa currentem, multo inferius ac vicinius terrae quam solem, cum iisdem moratur in partibus, circuire viderimus, quia videlicet multo inferius non solum sole, sed et Venere ac Mercurio, quae infimae stellarum sunt, luna in confinio aeris huius turbulenti et puri decurrit aetheris. Denique et multi philosophorum solem abesse a luna undeviginti partes, quantas lunam ipsam a terra prodiderunt. Pythagoras vero, vir sagacis animi, a terra ad lunam CXXVI millia stadiorum esse collegit, ad solem ab ea duplum, inde ad duodecim signa triplicatum. Sed merito quaerere ac mirari sollicitus quisque potest quare luna in solstitiali circulo decurrens, tanto altior aestivo sole currere, quanto breviores videatur facere umbras. Unde paucis intimandum est, quod hunc lunae progressum ultra solem in utraque coeli plaga, et australi videlicet et septentrionali, signiferi gignat latitudo, porro in Australi ipsa quoque lunae eiusdem deiectio iuvet. Siquidem signifer idem CCC quidem LXV partibus et quadrante per coeli ambitum longus, sed XII est partibus latus; harum duas tantum medias sol, luna omnes pervagari consueviz. Quae cum Australes illius devenit in loco, aliquanto humilior hyberno sole apparet, non solum quia vicinior est terrae, sed etiam quia quinque fere partibus aliquoties, sive etiam sex solaris cursus terminos in meridiem transiit; et quanto amplius interiora Austri penetrat, tanto deiectior nostris, qui eam ab Aquilone speculamur, paret obtutibus. At cum solstitiali graditur in circulo, aliquanto saepe elatior sole videtur aestivo, quia cum propinquior sit terrae quam sol, quinque etiam vel sex partibus aliquando solis terminos ad Aquilonem transcendit, et idcirco nostris obtutibus, qui in terra positi utrumque sidus de inferioribus aspectamus, tanto eminentior coeli culmina petere videtur quanto magis boreales sese recipit in partes. Quod hoc probabitur exemplo: Intrabis noctu in aliquam domum praegrandem, certe ecclesiam, longitudine, latitudine et altitudine praestantem, et innumera lucernarum ardentium copia pro illius cuius natalis est martyris honore repletam, inter quas duae maximae ac mirandi operis pharis suis quaeque suspensae ad laquearia catenis, sed quae tibi ex iis intranti vicinior, ipsa quoque est subiacenti pavimento vicinior; tanta autem vastitas domus, tanta est longe distantium celsitudo pharorum, ut magis nocturno visu lucem comasque flammarum, quam ipsa ignium valeas vasa dignoscere: nimirum ubi pharis appropinquare incipiens, recto intuitu oculos ad pharos, et per pharos ad contra posita laqueariorum vel parietes loca sustuleris, illa tibi altior, quae vicinior est pharus apparebit; et quanto accesseris, tanto tibi quae submersior est videbitur esse suspensior, donec, perspecta certius veritate, cuncta ut sunt posita cognoscas. Ita ergo et nos infra duo magna coeli luminaria siti, quia utrumque habemus ad meridiem, quo hoc quod inferius est in septentrionem se subrigendo magis magisque nobis appropiat, eo nobis oculos ad illa et per illa dirigentibus ad coelum, videtur esse illud sublimius, quod deiectius incedere manifesta ratione patebit.