Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen

 

Caput XVII :
De lunae cursu per signa

Luna quotidie quatuor punctis, sive crescens a sole longius abit, seu decrescens soli vicinior quam pridie fuerat redditur; singula autem signa decem punctos habent, id est, duas horas, sicut et superius admonuimus; quinque puncti horam faciunt. Et idea si vis scire in quo signo luna est, sume lunam quam volueris, utputa quintam, multiplica per quatuor, fiunt viginti; partire per decem, bis deni vies; duobus ergo signis quinta luna semper a sole distat. Item sume octavam lunam, multiplica per quatuor, fiunt triginta duo, partire per decem, ter deni tries, et remanent duo; tribus ergo signis et duobus punctis, octava luna semper a sole dirimitur. Duos autem punctos sex partes intellige, id est quantum sol in zodiaco sex diebus conficit itineris, punctus siquidem habet tres partes, quia signum quoque decem punctos, triginta autem habet partes. Item sume nonam decimam lunam, multiplica per quatuor, fiunt septuaginta sex; partire per decem, septies deni septais, et remanent sex; septem ergo signis et hora una, quod est dimidium signi, ac puncto, id est, tribus partibus, nona decima semper in itinere quo coeperat a sole digressa est. Et ne suspicio tibi forte argumenti fallentis incidat, quaere ad diametrum coeli, quod quintam decimam lunam tenere nemo est qui dubitet, multiplica quindecim per quatuor, fiunt sexaginta; partire per decem, sexies deni sexais, sex enim signis duodecim luna semper, id est, dimidio sphaerae coelestis a sole discernitur, sive ante, seu retro respexeris. Denique orbem lunae, quoties plenissimus est, contra solem cernis oppositum, humilem videlicet sole sublimi, et sublimem humili, quia nimirum cum sole aestivum tenente circulum plena est, ipsa tenet brumalem; cum sole devexo in brumalem plena est, ipsam solstitiali scandere circulo nox longissima prodit; at cum iste aequinoctium in plenilunio, tum illa alterum servat, et quot partibus sol aequinoctium, vel solstitium, quod nuperrime lustraverat transiit, totidem partibus luna plena, vel aequinoctium, vel solstitium, quod contra est, paret esse transgressa.


ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen