Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>

 

Caput XVI:
De signis duodecim mensium

Singuli autem menses sua signa in quibus solem recipiant habent: Aprilis Arietis, Maius Tauri, Junius Geminorum, Julius Cancri, Augustus Leonis, September Virginis, Oktober Librae, November Scorpionis, December Sagittarii, Januarius Capricorni, Februarius Aquarii, Martius Piscium, sicut quidam veterum etiam versibus explicavit heroicis:

Respicis Apriles Aries Phrixaee Calendas.
Maius Agenorei miratur cornua Tauri.
Junius aequatos coelo videt ire Laconas.
Solstitio ardentis Cancri fert Julius astrum.
Augustum mensem Leo fervidus igne perurit.
Sidere, Virgo, tuo Bacchum September opimat.
Aequat et October sementis tempore Libram.
Scorpius hybernum praeceps jubet ire Novembrem.
Terminat Arcitenes medio sua signa Decembri.
Principium Jani sancit tropicus Capricornus.
Mense Numae in medio solidi stat sidus Aquarii.
Procedunt duplices in Martia tempora Pisces.

Qui quod de uno Decembri specialiter dixit, de caeteris utique generaliter intelligendum signavit, quia videlicet singula quaeque signorum medio suo mense terminentur, a medio priore sumant exortum. De quorum positione strictim nescientes cum instruemus, obsecro scientibus oneri non sit. Undique gyrum coeli rotundissimum per lineam zodiaci circuli quasi per zonam quamdam amplissimae sphaerae circumdatam, distincti ordines geminarum XII sese invicem contingentium obsident: tante sunt magnitudinis, ut non minore quam duarum spatio horarum, vel oriri, vol occidere, vel de loco possint moveri; singulis tricenae partes, ob tricenos dies quibus a sole lustrantur, adscribuntur, decem semis horae quae plus sunt, quia plenam partem XXIV horarum non reddunt, simul computari negliguntur. Attamen et ipse duodecies circumactae, ubi dies quinque et quadrantem consummaverint, jam quantum ad tricenas partes addiderint patebit, completusque solis annus non CCC solum et LX diebus, sed additis V diebus et quadrante, perficietur. Primum igitur Arietis signum in illa coeli parte quam in medio Martii mensis sol tenet oriri incipit, consummatur in illa, qua in medio Aprilis ipse circumfertur, ideoque in octava sua parte juxta quosdam, sed verius juxta Aegyptios, qui calculationibus prae omnibus gnari sunt, in quarta sua parte, locum aequinoctii vernalis ostendit. Secundum Tauri ab illa coelestis circuli parte qua in medio Aprilis sol circumfertur ortus initium faciens, complet in ea quam ipse in Maii medio servat. Tertium Geminorum a parte signiferi quam sol in medio Maii; quartum Cancri ab ea quam in medio lustrat Junii facit principium ortus, et ideo juxta quosdam in octava sua parte recipit solstitium, juxte vero sollicitiorem indaginem aliquot partibus, prius inde deflexo ad inferiora situ zodiaci, id est signiferi circuli; quintum Leonis signum a parte qua sol in medio Julii; sextum Virginis ab ea qua in medio Augusti; septimum Librae ab ea qua in medio Septembri circumagitur inchoat oriri, quapropter et in octava sua parte juxta vulgarem opinionem, sed juxta enucleatiorem sententiam aliquanto prius, locum autumnali praebet aequinoctio. Hinc vergente ad brumalem zonam signifero octavum Scorpionis signum a parte quam in medio Octobri, nonum Sagittarii ab ea quam in Medio Novembri, decimum Capricorni ab ea quam in medio Decembri sol inhabitat caput attollit, et propterea, ut vulgo creditur, in octava sua parte, ut vero Aegyptus, mater artium, docet, aliquot partibus antea, brumali solstitio dedicat mansionem; dein, reverso ad altiora signiferi cursu circuli, undecimum Aquarii sidus a parte solari mediantis Januarii; duodecimum Piscium ab eadem parte Februarii verticem erigens, finitur in medio Martii, ubi Aries subsequens ortus sui pandit initium, si quidem omnia signa, etsi non formae figura, regionum tamen suarum conjunctione et computandi sibi ratione cohaerent, de quibus poeta:

Idcirco certis dimensum partibus orbem,
Per duodena regit mundi sol aureus astra.

Signifer autem lacteum circulum in Sagittario recipit et Geminis. Multa hinc dici poterant, sed haec melius a colloquente quam a scribente fiunt. Sane quia de planetarum quarum per signiferum circulum meatus est ordine et tempore supra memoravimus, tantum nunc dicamus quia sol CCCLXV diebus et VI horis, luna XXVII diebus et VIII horis, zodiaci ambitum lustrant; singula vero signa sol tricenis diebus, denis horis ac semisse, luna autem binis diebus et senis horis ac besse unius horae perlabitur. Si autem quaeris bessis quid significet, et in principiis hujus opusculi de calculis diximus, et hunc breviter repetimus. Tanto minus est bessis ab integra hora, quantum VIII a XII, XX a XXX, X a XV; tertia enim parte subtracta, quoties duae solum remanent, ipsae duae partes bessis, ipsa tertia triens nuncupatur. Errant ergo qui lunam tricenis diebus tantum spatii coelestis, quantum CCCLX et V solem percurrere dicunt, cum manifesta veritas prodat, quod et supra perstrinximus, lunam XXVII diebus et tertia diei parte tantum conficere cursum, quantum CCCLXV diebus et quarta diei parte constat conficere solem, et quantum spatii in uno suo mense lunam, tantum in tredecim suis solis explere circuitum.


ad initium  home
<< Index >>