Beda Venerabilis: De Temporum Ratione
P r a e f a t i o
De natura rerum, et ratione temporum, duos quondam stricto sermone libellos discentibus, ut rebar, necessarios composui. Quos, cum fratribus quibusdam dare atque exponere coepissem, dicebant eos brevius multo digestos esse quam vellent, maxime ille De temporibus. Cuius propter rationem Paschae potius videbatur usus indigere: suadebantque mihi latius aliqua de temporum statu, cursu, ac fine disserere. Quibus concitus parens, perspectis venerabilium Patrum scriptis, prolixiorem de temporibus librum edidi, prout ipso largiente potui, qui aeternus permanens, tempora quando voluit constituit, et qui novit temporum fines: imo ipse labentibus temporum curriculis finem cum voluerit imponet. In quo videlicet opere, ne quem forte offenderet, quod Hebraicam magis veritatem quam LXX Translatorum editionem in saeculi praecedentis serie secutus sim: et illam quoque per omnia quoties discrepare videbatur inserui, ut legens quisque simul utrumque conspiciat, et quod amplius sequendum putat eligat. Fixa autem stat mihi sententia, quam a nullo prudentium redarguendam autumo, ut sicut reverendissimus ejusdem Hebraicae veritatis interpres obtrectatoribus sui operis: Non damno, inquit, non reprehendo LXX, sed omnibus his apostolos praefero. Ita et ego confidenter profiteor, quia non reprehendo veteres chronographos, qui translationem LXX Interpretum modo secuti esse, modo prout libuit probantur habuisse contemptui, sicut etiam in processu huiusce opusculi nostri monstrabitur; sed omnibus his Hebraicae veritatis integram praefero puritatem, quam praeeminentissimi doctorum, Hieronimus in libris Hebraicarum Quaestionum, Augustinus in libro de Civitate Dei, Eusebius ipse Chronographus in tertio Historiae ecclesiasticae libro, ex verbis Josephi historici, adversus Appionem Grammaticum scribentis, <<breviorem temporum seriem quam in LXX editione vulgo fertur continere,>> comprobant: neque hanc amplius sequendam, etiam hi, qui LXX magnis divinisque laudibus ad coelos tollunt, dubitant: quorum quisquis dicta perspexerit, credo mox nostro labori calumniam facere desistet, si non hunc tamen lividis, quod absit, contemplatur obtutibus. Verum utcunque ferant, haec mea scripta legentes, primo editum pro captu meo libellum, tibi, dilectissime abba meus Huetberte, percurrendum atque examinandum offero, multum deprecans, ut si quid in eo tu vituperabile deprehenderis, statim mihi corrigendum insinues. At ubi ordinale ac rationabiliter actum videris, mecum Deo qui donavit, et sine quo nihil possumus facere, devotus gratias agas. Si quem sane vel illud offendit, cur aliquid de huiusmodi negotio tentare praesumpserim: quare de his quae sparsim in veterem scriptis inveniri potuerant, ipse novum opus condere studuerim, audiat, dicente sancto Augustino: Quia ideo necesse est plures a pluribus fieri libros diverso stylo, non diversa fide, etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat: ad alios sic, ad alios autem sic. Audiat et me pro me simpliciter respondentem: Cui displicet, vel superfluum videtur, quod haec rogatu fratrum undecunque collegi, uniusque libelli tenore conclusi, dimittat ea legenda, si quis velit, et ipse de communibus patrum fontibus, quae sibi suisque sufficere arbitretur hauriens, mecum nihilominus debita fraternitatis intemerata iura custodiat.