Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen

 

Caput LIX:
De quarta decima Luna paschae

Sextus saepe dicti circuli locus amplectitur lunas XIIII primi mensis, quae paschalis domenicae diem singulis annis absque omni ambiguitate demonstrent; nam quae post XIIII lunam Dominica dies occurit, ipsa est paschalis dominicae resurrectionis dies. Quae quidem decima quarta luna primum in aequinoctio, id est, duodecimo Calendarium Aprilium, ultimum vicesimo nono abhinc die, id est XIIII Cal. Maiarum suum vespere processum terris ostendit, quibus terminis per annos denos et novenos legali tempore paschalis observantiae discursus constat esse comprehensos; et si fieri posset ut eadem omnibus anni Sabbati die luna decima quarta contigisset, nil nostrae paschalis observantiae tempus a legali discreparet. Nam et ipsi, iuxta legis edicta, semper decima quarta luna primi mensis ad vesperam immolantes, et comedentes agni immaculati carnem, sanquinemque illius ad repellendum exterminatorem nostris postibus aspergentes, id est, aquam baptismi, et paschalium celebrantes solennia missarum, spiritualem superaremus Aegyptum, atque illucescente mane in luna decima quinta eiusdem mensis primum azymorum diem intraremus, septemque dies eiusdem celebritatis legitimos a mane quinti decimi diei usque in vesperum vicesimi primi mensis; ipsius, id est, a Dominico Paschae usque in Dominicum octavarum Paschae debita cum veneratione compleremus. Sed quomodo lunae dies eadem diversas septimanae devolvitur inferias, inde fit ut qui propter resurrectionem nostri Redemptoris in Dominicum diem Paschae initium reservare docemur, aliquoties nostra festivitas septimo post legalium azymorum exordium die sumat ingressum, non tamen unquam contingat ut non nostra solennitas paschalis aliquem legalium paschae dierum, saepe autem omnes intra se complectatur. At contra hi qui Dominicum Paschae diem a decima sexta luna usque ad vigesimam secundam celebrandum aestimant, duplici miseria laborant, quia et legitimum paschae principuum nunquam habent, et crebo evenit ut nullum dierum qui in lege praescripti sunt, in sua paschali observatione consequantur, dum et vesperam quarti decimi diei, quo Pascha initiari statutum est, et mane quinti decimi, quo septima Azymorum dierum solennitas inchoari praecepta, a sua prorsus festivitate repudiant. Atque insuper in huius poenam peccati vicesimum secundem diem, qui in tota paschali institutione per Moysen nec semel appellatus invenitur, frequenter in sui paschae principium sanciri praecipiunt. Sunt qui in alteram partem a via veritatis, sed non minore labantur errore, cum Scriptura praecipiat via regia gradiendum, et neque ad dexteram neque ad sinistram ab ea divertendum. Quia, a tertia decima luna usque ad vigesimam Dominicum Paschae observandum decernendo, praeoccupant saepius initium paschae legalis, dum quod ipsa in decima quarta luna fieri statuit, illi in decimam tertiam convertunt; et quod de vigesima statuit, sanctam eam et celeberrimam consecrans, quasi haec ad pascha minime pertineat, funditus contemnunt. Quos inter alios fidei et actionis catholicae defensores etiam beatus Theophilus, Alexandrinae antistes Ecclesiae, manifesta ratione devincit, scribens imperatori Theodosio maiori: <<Sed quia accidere, inquit, interdum solet ut occasione decimae quartae lunae mensis primi nonnulli in errorem cadant, si decima quarta ipsa luna in Dominicum diem veniat, quo facto necesse est iam ieiunium solvi Sabbati die, quando decima tertia luna venire monstratur, et incipimus legi contraria facere. Convenit itaque diligenter advertere ut quoties decima quarta luna in Dominicum incurrit diem, in sequentem septimanam paschalem diem potius differamus, duplici hoc modo: primum quidem ne decima tertia luna inventa in Sabbati die solvamus ieiunium, quod consequens non est, quod nec ipsa lex praecipit, maxime cum et lumen ipsius lunae imperfectum adhuc in proprio globo esse videatur; deinde, ne Dominica die luna decima quarta constituta ieiunare cogamur, indecentem rem illicitamque facientes, hoc enim Manichaeorum sectae consuetudo possedit.>> Quoniam igitur nec decima quarta luna veniente in Dominicum diem ieiunare debemus, neque consequens est, ut si in Sabbati die decima tertia eveniat solvamus ieiunium, necessario asserimus hoc in septimanam sequentem deberi differri, sicuti paulo superius comprehendi, non tamen ex hac dilatione praevaricatione aliqua circa paschalem calculum perpetrata; quemadmodum enim decimus numerus complectitur nonum, sic et quoties decima quarta luna in Dominicum incurrerit diem, eo quod in eo ieiunare non liceat, in proximam septimanam differri necesse est diem Paschae; nulla enim ex hoc imminutio fieri paschae videtur, quia ipsi sequentes dies complectuntur et reliquios.




ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen