Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen

 

Caput XLIX:
Argumentum inveniendi quota sit indictio.

Hoc autem argumentuo quota sit anno quocunque computare volueris indictio reperies: sume annos ab Incarnatione Domini quotquot fuerint in praesenti, verbi gratia DCCXXV; adde semper tria, quia quarta indictione secundum Dionysium natus est Dominus, fiunt DCCXXVIII; haec partire per XV, quindecies quadrageni, sexcenti, quindecies octoni centumvies, remanent octo: octava est Indictio. Si vero nihil remanserit, decima quinta est.


ad initium  home
<< Index >>
Anmerkungen