Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>

 

Caput XXXII:
Causa inaequalitiatis dierum eorundem

Causa autem inaequalitatis eorundem dierum terrae rotunditas est; neque enim frustra et in scripturae divinae et in communium literarum paginis orbis terrae vocatur. Est enim re vera orbis idem in medio totius mundi positus, non in latitudinis solum giro quasi instar scuti rotundus sed instar potius pilae undique versum aequali rotunditate persimilis; neque autem in tantae mole magnitudinis, quamvis enormem montium valliumque distantiam quantum in pila ludicra unum digitum tantum addere vel demere crediderim. Talis ergo schematis terra mortalibus ad inhabitandam data, solis circuitus semper in hoc mundo lucentis certa ratione constitutionis Dei, alibi diem exhibet, alibi noctem relinquit. Et quia, sicut Ecclesiastes ait, Oritur sol, et occidit, et in locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad Aquilonem, necesse est circumiens Orientalibus quibusque prius quam Occidentalibus sub eadem linea positis mane, meridiem, vesperam adducat, eiusdem tamen longitudinis dies utrisque toto anno, sicut et noctes, faciat, item necesse est omnibus sub Aquilonis et Austri plage contra invicem et eadem linea positis, per totum annum vertentis circuitum, uno eodemque temporis puncto

Sol medium coeli conscendat igneus orbem.

Nec tamen eodem utrisque puncto vel hora oriatur, aut occidat, sed cum plagam austri circumiens hyberno tempore pervehitur, eos qui meridianum terrae latus inhabitant, ante oriens adit, sed serius dimittit occidens, quam nos, qui ad Septentrionem positi, globo terrarum obstante, tardius eius ortum, sed citius sortimur occasum. At contra idem in aestivo degens circulo, multo nobis qui sub eodem habitamus ante ortus apparet, multo diutius videtur occasurus, quam eis qui in meridiano terrae sinu conversati, et prius illum eiusdem terrae obtectu cernere vetantur, et post ocyus amittere coguntur. Ideoque illi breviores nobis dies aestate, longiores habent in hyeme. Quod non de solari gyro tantummodo, sed de stellarum quoque omnium, sub diversis poli plagis currentium potest situ cognosci; eadem quippe facit terrae rotunditas, ut nonnulla etiam clarissima Australis sidera climatis nobis nunquam pareant, contra nostra Septentrionalia illis non parva ex parte celentur. Denique ipsos Septentriones, qui nobis supra verticem ascendunt, neque occidunt unquam, non cernit Troglodytice, et conflinis Aegyptus. Porro ipsorum sidus permaximum, et Dei quondam nomine cultum, non solum nos Britanni, sed nec Italia quidem potest videre Canopum; non quia lux stellarum longinquioribus paulatim minorando subtrahitur et deficit, sed quia terrae moles apposita spatium praecludit aspectandi. Quae cuncta de monte quolibet pergrandi undique circum habitato valent facillime probari.


ad initium  home
<< Index >>