Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>

 

Caput XXII :
Argumentum de qualibet luna vel feria

Est etiam vetus argumentum, non modo de Calendarum, verum et de quorumlibet inter Calendas dierum luna vel feria dignoscenda repertum, aliquanto quidem gravius ad discendum, sed maiorum tamen nobis auctoritate contraditum, atque ideo minoribus nostra aeque solertia tradendum. Si ergo vis scire hoc vel illo die quota sit luna, computa dies a principio mensis Januarii usque in diem de quo inquiris, et cum scieris, adde aetatem lunae quae fuit in Calendis Januariis; partire omnia per LIX, et si amplius XXX remanserit, tolle triginta, et quod superest ipsa est luna diei quam quaeris. Item si vis scire hoc vel illo die quota sit feria, computa dies a Calendis Januariis usque in diem de quo inquiris; et cum noveris, adde feriam quae fuit die Calendarum Januariarum; et si bissextilis annus est, etiam bissexti diem postquam transierit augmentare memento: partire omnia per septem, et quod remanet diem tibi sepimanae quae sit ubicunque qaeris ostendit. Quod ita solum sine labore currit argumentum, si numerum mensium singulorum per Calendas, Nonas et Idus memoriter decantare consuescas.

Januarius in Calendas I, in Nonas V, in Idus XIII.
Februarius in Calendas XXXII, in Nonas XXXVI, in Idus XLIIII.
Martius in Calendas XL, in Nonas LXVI, in Idus LXXIIII.
Aprilis in Calendas XCI, in Nonas XCV, in Idus CIII.
Maius in Calendas CXXI, in Nonas CXXVII, in Idus CXXXV.
Junius in Calendas CLII, in Nonas CLVI, in Idus CLXIIII.
Julius in Calendas CLXXXII, in Nonas CLXXXVIII, in Idus CXCVI.
Augustus in Calendas CCXIII, in Nonas CCXVII, in Idus CCXXV.
September in Cal. CCXLIIII, in Nonas CCXLVIII, in Idus CCLVI.
October in Cal. CCLXXIIII, in Nonas CCLXXX, in Idus CCLXXXVIII.
November in Cal. CCCV, in Nonas CCCIX, in Idus CCCXVII.
December in Calendas CCCXXXV, in Nonas CCCXXXIX, in Idus CCCXLVII.

Si ergo scire vis, verbi gratia, anno quo per Calendas Januarias nona est luna, quota sit luna in Calendas Maias, dicito: Maius in Calendas CXXI; tolle Calendas, remanent CXX; adde IX; fiunt CXXIX; partire per LIX, quinquagies novies bini centum decus octus: tolle CXVIII, remanent XI; undecima est luna in XV Calendas Maias. Si vis scire, quota est luna in XV Calendas Junias, dicito: Junius in Calendas CLII; tolle XV Calendas Junias, remanent CXXXVII; adde IX, fiunt CXLVI; partire per LIX, quinquagies novies bini centum decus octus; tolle CXVIII, remanent XXVIII; vicesima octava est luna in XV Calendas Junias. Si vis scire quota est luna VII Idus Decembres, dicito: December in Idus CCCXLVII; tolle VII, Idus remanent CCCXL; adde IX, fiunt CCCXLIX; partire per LIX, quinquagies novies quini CCXCV; tolle CCXCV, remanent LIII; tolle XXX, remanent XXIIII; vicesim quarta est luna die memorato. Iuvat huiusce argumenti usum, si calculator ultima quinquagesimae nonae partis diligentius memoriae commendat: quinquagies novies seni CCCLIIII, quinquagies novies quini CCXCV, quinquagies novies quaterni CCXXXVI, quinquagies novies terni CLXXVII, quinquagies novies bini CXVIII, quinquies novies assis IX. Eodem ordine diem septimanae quocunque volueris tempore adiuncto Calendarum Januariarum die requiris. Si enim vis scire, verbi gratia, anno quo Calendae Januariae quinta feria celebrantur, octavo Calendarum Octobrium die quota feria sit, dicito: October in Calendas CCLXXIIII; tolle VIII Calendas Octobres, remanent CCLXVI; adde quintam feriam quae fuit in Calendis Januariis, fiunt CCLXXI; partire per VII, septies triceni ducenti decus, septies octoni quinquagies sexies, remanent V; quinta est feria octavo Calendas Octobres.


ad initium  home
<< Index >>