Beda Venerabilis: De Temporum Ratione

ad initium  home
<< Index >>

 

Caput XI:
De mensibus

Menses dicti a mensura, qua quisque eorum mensuratur. Sed melius a luna, quae Graeco sermone μήνη vocatur; nam et apud eos menses vocantur μηνές. Sed et apud Hebraeos, Hieronymo teste, luna, quam jare nominant, mensibus nomen dedit; unde et Jesus filius Syrach, qui utique Hebraice scripsit, de luna loquens, ait: Mensis secundum nomen est eius. Antiqui enim menses suos non a solis, sed a lunae cursu computare solebant; unde quoties in Scriptura sacra, sive in lege, seu ante legem quota die mensis quid factum dictumve sit indicatur, non aliud quam lunae aetas significatur, a qua semper Hebraei, quibus credita sunt eloquia Dei, antiquo patrum more, menses observare non cessant. Primum mensem novorum, qui Paschae ceremoniis sacratus est, Nisan appellantes, qui propter multivagum lunae discursum, nunc in Martium mensem, nunc incidit in Aprilem, nunc aliquot dies Maii mensis occupat. Sed rectius Aprili deputatur, quia semper in ipso vel incipit vel desinit, vel totus includitur, ea duntaxat regula, cuius et supra meminimus, observata, ut quae XV post aequinoctium luna exstiterit, primum sequentis anni mensem faciat; quae vero antea, novissimum praecedentis, sicque per ordinem. Secundus eorum mensis Jar Maio, tertius Sivan Junio, quartus Thamul Julio, quintus Aab Augusto, sextus Elul Septembri, septimus Theseri Octobri, quem propter collectionem frugum et celeberrimas in ipso festivitates, novum annum appellant, octavus Maresuan Novembri, nonus Casseu Decembri, decimus Tebet Januario, undecimus Sabat Februario, duodecimus Adar Martio, simili ratione, comparatur. Quos videlicet menses propter lunae circulum, qui XXVIV semis diebus constat, tricenis undetricenisque diebus alternantes, secundo demum vel tertio anno exacto, mensem superfluum, qui ex annis XI Epactarum diebus confici solet, intercalant. Unde nonnullo moveor scrupulo, quomodo maiores nostri diem qua lex data est, quae est tertia mensis tertii, quinquagesimam ab agni occisione computent, ponentes videlicet primi mensis residuos dies numero X et VII, quia tredecim priores fuerant ante Pascha transacti, secundi XXX, tertii III, qui fiunt simul dies L, cum constet duos menses lunares non LX sed L et VIIII diebus terminari, ideoque si paschalis mensis, XXX diebus computatus, XVII sui cursus dies post pascha retinuerit, secundum iam mensem non XXX sed undeviginta, diebus debere concludi, ac per hoc in summa temporis memorati non plus quam undequinquaginta dies inveniri; nisi forte putandum est synecdochicos, quae est regula sanctae Scripturae frequentissima, a parte totum computari. Verum haec utqunque acta vel computata fuerint, claret tamen Hebraeos ad lunae cursum suos menses observare consuesse. Nec aliter in Genesi recte sentiendum, ubi Noe, cum suis XVII die secundi mensis arcam ingressus, et XXVII eiusdem mensis die post diluvium egressus, asseritur, quam annum solis integrum, hoc est, CCCLXV dierum, esse descriptum, quia videlicet luna, quae praesenti anno, verbi gratia, per nonas Maias septima decima existit, anno sequente vicesima septima pridie Nonas Maias occurret. Notandum sane quod nimium falluntur qui mensem definiendum vel ab antiquis definitum autumant, quandiu luna zodiacum circulum peragat, quae nimirum, sicut diligentior inquisitio naturarum edocuit, zodiacum quidem XXVII diebus, et VIII horis, sui vero cursus ordinem XXIX diebus et XII horis, salva sui saltus ratione, conficit. Ideoque rectius ita definiendum, quod mensis lunae sit luminis lunaris circuitus, ac redintegratio de nova ad novam. Solaris autem mensis digressio sit solis per duodecimam partem zodiaci, id est, signiferi circuli, quae XXX diebus et decem semis horis impletur, viginti videlicet duabus horis ac dimidia lunari mense productior, e quibus XI epactarum dies et quadrans annuatim subcrescere solent; duodecies enim viceni et bini CCLXIV faciunt, quas esse horas XI dierum hinc facile patet, quia undecies viceni et quaterni eamdem summam conficiunt. Porro duodecies semis sex faciunt, quae annuae sunt horae quadrantis: si quidem luna XII suos menses XI diebus, ut dictum est, et quadrante, breviores totidem solis mensibus peragens, in iisdem peragendis tredecies zodiaci ambitum lustrat. Sed in utroque mense computando, consuetudo, vel auctoritas, vel certe compendium calculandi naturae praevaluit; nam non solum lunae menses, quod calculandi necessitas cogit, tricenis undetricenisque diebus ordinant, sed et lunam superfluam, quae iuxta naturae rationem in fine anni debuerat intercalari, plerique ubi libet intercalant, et, quod est gravius, tantum inter se calculatores dissident, ut uno nonnunquam eodemque die hic quartam decimam, ille quintam decimam alius sextam decimam asseverent lunam esse putandum, nec non et solis annuos menses dissimillima regula diverso quaeque gens ordine metitur. Denique Aegyptii, qui primi propter ocyorem lunae discursum, ne videlicet error calculandi eius velocitate gigneretur, ad solis cursum, cuius motus tardior facilius poterat comprehendi, suos menses putare coeperunt, sumpto ab autumni tempore primordio, tricenis hos produntur includere diebus; quorum primus mensis Toth IV Cal. Septembrium, secundus Phaofi IV Cal. Octob., tertius Athir V Cal. Novemb., quartus Choeac V Cal. Decembrium, quintus Tybi VI Cal. Januarium, sextus Mechir VII Cal. Februarium, septimus Phamenoth V Cal. Martiarum, octavus Pharmuthi VI Cal. Aprilium, nonus Pacho VI Cal. Maiarum, decimus Pauni VII Cal. Juniarum, undecimus Epiphi VII Cal. Juliarum, duodecimus Mesor VIII Cal. Augustarum die sumit exordium, quem decimo Cal. Septembrium die terminantes, residuos quinque die έπαγομένας, vel intercalares, sive additos vocant, quibus etiam quarto anno diem sextum, qui ex quadrantibus confici solet, adnectunt. Unde fit ut eorum anni primi ab bissexto tertio Cal. Septembrium, caeteri ver IV Cal. earumdem die sortiantur initium, ipsi autem bissextiles anni IV caeteri V Cal. memoratarum die terminentur. Porro dissonantia, quam bissextilibus annis a tempore intercalati ab eis quadrantis dicimus oriri, non ante nostrae tempus intercalationis, quae fit sexto Cal. Martiarum die, in computo lunae vel earumdem festivitate dierum potest cum nostri anni curriculo recipere concordiam; sed idem dies festus, eadem luna, verbi gratia septima, quae apud nos secunda Sabbati, apud illos tertia Sabbati computantur, et caetera in hunc modem.


ad initium  home
<< Index >>